Sidebilder
PDF
ePub

QVAESTIONES ENNIANAE

CAPVT I

[ocr errors]

Annales duodeuiginti libris compositos fuisse constat: cum olim fuerint, quibus quadragesimum ni mirum librum leuicula Festi (p. 257 M.) corruptela, quam pridem sustulit Vrsinus, probaret. Rem conficit et grammaticorum silentium, quorum nemo librum ultra duodeuigesimum citauit, et testimonium Diomedis (III p. 480 P. 442 G.): epos Latinum primus digne scripsit is qui res Romanorum decem et octo complexus est libris, qui et annales scribuntur, quod singulorum fere annorum actus contineant, sicut publici annales quos pontifices scribaeque conficiunt uel Romani, quod Romanorum res gestas declarant. Haud dubie Ennium, quem non dicit nomine, significauit. Sed quod poëtam singulorum fere annorum actus persecutum dicit, illud ne quem in errorem inducat animaduerti uelim non tam e carminis cognitione fluxisse, quam quo carminis indicem suo periculo explicare grammaticus temptaret. An inter maximos annales et Ennii poësim hoc tantum inter fuisse putas, quod illi pedestri et satis arido stilo exarabantur, Ennius uersus et curatiorem orationem adhibuit? Nec id me ualde mouet, quod uestigia quaedam notati anni et temporis in his fragmentis super sunt (Ann. 167. 493 sq.). Immo Ennius communi tum temporis historiae significatione annales nominauit historici generis poësim et quae a primordiis urbis res Romanas repeteret.

Per libros carmen ipse poëta distribuit: quam rem quidam a Vargunteio grammatico institutam adfirmant, bono teste ut sibi uidentur Suetonio usi, qui (de inl. gramm. c. 2) hactenus tamen, ait, imitati, ut carmina parum adhuc diuulgata diligentius retractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota fa

QVAESTIONES ENNIANAE

XIX

cerent: ut C. Octauius Lampadio Naeuii Punicum bellum, quod uno uolumine et continenti scriptura expositum diuisit in septem libros: ut postea Q. Vargunteius annales Enni, quos certis diebus in magna frequentia pronuntiabat: ut Laelius Archelaus Vectiusque Philocomus Lucili saturas. At a Suetonio nihil tale memorari concedet, qui uerba et sententiae nexum propius aspexerit: cuius de ea re silentium mihi adeo pro diserto esse testimonio uidetur. Verum alios duos prodire testes iubeo, qui quod ille tacendo docet aperte et ut absit dubitatio. tradunt. Plinius enim haec in naturali historia (VII 101) refert: Q. Ennius L. Caecilium Dentrem fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decumum adiecit annalem. Quae memoria hausta, ut uidetur, ex uetustis alicuius grammatici commentariis difficultate quidem inpedita est aliqua, quam suo loco proponam: hoc tamen adparet, ita nec Plinium nec eum, cuius ille auctoritatem sequitur, locuturos fuisse, nisi Ennium carmen per singulos libros conscripsisse pro comperto fuisset. Atque tertio ante obitum anno duodeuigesimum annalem adiecit, ipse hanc inmensae poësis quasi calcem futuram praesagiens. Ita enim alter quem prouocaui testis, Gellius (N. A. XVII 21): Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poëtam M. Varro in primo de poëtis libro scripsit, eumque cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodeuigesimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere. Coniecturae quidem, non librorum auctoritati, debetur illud, quod scripsi, duodeuigesimum annalem, cum libri fere in duodecimo consentiant; nec dubia emendatio respicienti, quam parum probabile sit, tribus annis qui uitae postremi erant (obiit enim septuagenarius anno ab u. c. 585) poëtam sex libros haud ita angusto ambitu composuisse.

De numero uersuum, quot singuli libri continuerint, periculosum est aliquid uelle statuere. Amplissimos fuisse libros

tractandae materiae ubertas indicat: ac breuitatis studium alienum erat et a carminis genere et ut e longioribus quae super sunt fragmentis dispicitur a poëta. Verum tamen si licet in re obscura conjectura ludere, quae eam quam animo informaui car

b*

minis imaginem perficiat: cum unius libri mille et quingentos uel sescentos uel adeo octingentos uersus fuisse adsumam, non multum a uero numero uideor declinare. Vnde adparet, quantilla pars quanti carminis ad nos peruenerit: quoniam omnes uersus uersuumque particulae computatae uix tertiam partem unius ex duodeuiginti libris adaequent. Larga materies ei qui Merulae exemplum imitatus e Liuio, Dionysio, aliis rerum scriptoribus suo periculo explere inmensa interualla susceperit, in quibus uersiculi ut apud Vergilium illi rari nantes in gurgite uasto' uagantur. Sed annales Romanos spiritu, si dis placet, Enniano conscribere aliis relinquo, ipse contentus si non infeliciter et fines argumentaque librorum et mediocris uersuum partis nexum ac sensum indagare contigerit.

Fragmentorum numero relicuis facile praestat primus annalis: in quem non paucos uersus opinatione intuli siue aliorum siue mea: nec si cui paulo hic liberius usus coniectura uidear, id sine ratione factum. Nempe ex initiis potius quam e mediis et extremis carminibus grammatici depromere exempla solent: ut probabilior sit hoc nomine suspitio quae huic libro quam quae alii tribuat fragmenta."

Exordium Ennius Homerum imitatus capit ab inuocatione Musarum siue Casmenarum, quas ueteres Latini uocabant (II.III): quarum quod hic mentionem iniecit, ex more fecit poëta, qui inferre uoces peregrinas in patrium sermonem fere nisi explicitas et cum uulgaribus compositas noluit: de quo more alibi plura expromam: illud tantum modo mirum, quod uel in carminis prohoemio et in Musarum adpellatione grammaticum agit; quamquam uix aptiorem huic uersui sedem quam in prima Musarum commemoratione reperias. Earum ope, ut uidetur, clarum carmen et inmortale futurum auguratus a pikavria scilicet non ita alienus poëta (IV) nescio quibus gradibus et quo nexu sententiae ad illud celebre somnium pergit, unde diligens Ennii sectator Vergilius colores quosdam somnii Aeneae deprompsit. Cf. Aen. II 270 sqq. et Seruius ad h. 1. Ennii somnium, cuius paucula quaedam uestigia extant, quasi tyłavyès rgóównov in ipso limine carminis positum fuisse aliqui testes tradunt, sed ita ut ueris

quaedam falsa de suis admisceant. Qui cum illud nouissent, Homeri animam in Ennii corpus translatam narrari, eam translationem, non inspectis ut uidetur annalibus, Persii uersum (Sat. 6, 10 sq.) cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides, Quintus pauone ex Pythagoreo perperam interpretati miris modis disturbarunt: quorum errores examinauit Ilbergius. Nec uero Ennio hoc unum emergens ex inferis Homeri simulacrum aperuit: qui exordiens, quod Cicero (Acad. II 27, 38) non adeo obscure indicauit, ab his uerbis: o pietas animi, naturam rerum dictis ut ait Lucretius (I 126) expandit. Parum enim probabile est aliud praeter annales carmen illis quos in ipsas annalium reliquias recepi Lucretii uersibus significari: qui aperte his quidem quae dicit: qui primus amoeno Detulit ex Helicone perenni fronde coronam, Per gentis Italas hominum quae clara clueret et ad annales adlusit et hunc superstitem ex annalibus uersum expressit: latos per populos terrasque poëmata nostra Clara cluebunt (IV). Vt Lucretium si sequeris ad annales referas hos certe uersus a Varrone (de L. L. V 59 M.) conseruatos hexametros: oua parire solet genus pennis condecoratum Non animam: et post inde uenit diuinitus pullis Ipsa anima (XII): a quibus fere non distant haec Lucretiana (116) an pecudes alias diuinitus insinuet se (anima). Ac satis intempestiue Columna uidetur mihi quidem his Lucretianis (120) etsi praeterea tamen esse Acherusia templa Ennius aeternis exponit uersibus edens contulisse Ennianae Andromachae uerba (VI) Acherunsia templa alta Orci, sancta, saluete infera, Pallida leti, obnubila tenebris atris, aeternis loca. Quid enim inpediebat poëtam, quo minus in annalium quoque exordio, ubi ni mirum ex Orco Homerum fingit escendere, Acherontis speciem uersibus delinearet? Quare quod Homerum naturam rerum expandisse dicit Lucretius, id de annalibus dicit: cum praesertim in promptu sint uersus quidam, non illi quidem annalium nota insigniti, sed quos cum et hexametri sint et philosophas contineant sententias, non aptius possis quam in hac parte prohoemii conlocare. Cf. Krahnerus de causis corr. relig. Rom. p. 43 et Bergkius de prooem. Emped. p. 31. Neque in eo haerendum quod parum concinne in carmine epico philosophis doctrinis locum concessisse

uideatur: quam rem ne subtilior quidem in hoc genere poëta Vergilius deuitauit, qui Aen. VI 723, quem locum Ilbergius indicauit p. 17, Anchisam descendenti ad inferos Aeneae facit promptam e natura rerum sapientiam enarrare. An tam ineptam rem Ennius egit, quod prius quam ad summam sententiam, animarum translationem, accederet, paulo supra repetens mundi originem animarumque naturam exponeret? Et annalium si non sunt uersus illi, cui tandem carmini infercias? De Epicharmo, philosophae doctrinae dicato, quoniam Epicharmi uersus, illi quidem qui ex Epicharmo adferuntur diserte, numero trochaico decurrunt, non debebat omnino cogitari: nisi is, cui fere debentur superstites ex hoc genere uersus, Varro hexametros illos ipsos quos Lucretius uidebatur annalibus tradere una cum uersibus trochaicis ex eodem, ut putant, Epicharmo rettulisset. Adposui infra, ut intelligatur quid hoc rei sit, Varronis integra uerba (de L. L. V 59 M.): haec duo caelum et terra quod anima et corpus umidum et frigidum terra siue oua parire solet genus pennis condecoratum, non animam, ut ait Ennius, et post inde uenit diuinitus pullis ipsa anima siue ut Zenon Cilieus animalium semen ignis is qui anima ac mens. Qui caldor e caelo quod hic innumerabiles ac inmortales ignes: itaque Epicharmus de mente humana dicit is tic est de sole sumptus ignis id est sol est isque totus mentis est. Etenim dirimentes a uersu suo istic pronomen cum Epicharmi nomine nouissimi quidem editores coniungunt, quo superiores uersus hexametros ex eiusdem poëtae Siculi ore fluxisse significetur. At hunc nihili esse testem certa uersus interpolatrici manu male attrectati emendatio ostendit: quem cum Scaliger olim in hunc modum purgasset: istic est de sole sumptus ignis isque mentis est, paulo probabilius Bergkius 1. 1. ita in pristinam speciem restituit suam: istic est de sole sumptus isque tolus mentis est. At eidem illi de quibus sermo est uersus hexametri quibusdam expressi uidebantur ex his Graecis quos Diogenes Laërtius (III 12 p. 72 ed. Did.) seruauit Epicharmi :

Εὔμαιε, τὸ σοφόν ἐστιν οὐ καθ ̓ ἓν μόνον,
ἀλλ ̓ ὁπόσα περ ζῇ, πάντα καὶ γνώμαν ἔχει.
καὶ γὰρ τὸ θῆλυ τῶν ἀλεκτορίδων γένος,
αἱ λῇς καταμαθεῖν ἀτενές, οὐ τίκτει τέκνα

« ForrigeFortsett »