Sidebilder
PDF
ePub

'Tis a sight to engage me if any thing can,
To muse on the perishing pleasures of man;
Though his life be a dream, his enjoyments, I see,
Have a being less durable even than he*.

IDEM LATINE REDDITUM.

UL

POPULEE cecidit gratissima copia silvæ, Conticuêre susurri, omnisque evanuit umbra. Nullæ jam levibus se miscent frondibus auræ,'. Et nulla in fluvio ramorum ludit imago.

Hei mihi! bis senos dum luctu torqueor annos His cogor silvis suetoque carere recessu, · Cum serò rediens, stratasque in gramıne cernens

Insedi arboribus, sub queîs errare solebam.

* Mr. Cowper afterward altered this last stanza in the following manner :

The change both my heart and my fancy employs,
I reflect on the frailty of man, and his joys;
Short-liv'd as we are, yet our pleasures we see,
Have a still shorter date, and die sooner than we.

Ah ubi nunc merulæ cantus? Felicior illum
Silva tegit, duræ nondum permissa bipenni;
Scilicet exustos colles camposque patentes-
Odit, et indignans et non rediturus abivit.

Sed qui succisas doleo succidar et ipse, . Et priùs huic parilis quàm creverit altera silva Flebor, et, exequiis parvis donatus, habebo Defixum lapidem tumulique cubantis acervum.

Tam subitò periisse videns tam digna manere,
Agnosco humanas sortes et tristia fala
Sit licèt ipse brevis, volucrique simillimus umbræ,
Est homini brevior citiùsque obitura voluptas.

VOTUM.

O MATUTINI rores, auræque, salubres,
O nemora, et lætæ rivis felicibus herbæ,
Graminei colles, et amænæ in vallibus umbræ !
Fata modò dederint quas olim in rure paterno
Delicias, procul arte, procul formidine novi,
Quam vellem ignotus, quod mens mea semper

avebat, Ante larem proprium placidam expectare se

: nectam, Tum demum, exactis non infeliciter annis, Sortiri tacitum lapidem, aut sub cespite condi!

CICINDELA.

BY VINCENT BOURNE.

Sub sepe exiguum est, nec rarò in margine ripæ,

Reptile, quod lucet nocte, dieque latet, Vermis habet speciem, sed habet de lumine nomen;

At priscâ à famâ non liquet, unde micet. Plerique à caudâ credunt procedere lumen; i

Nec desunt, credunt qui rutilare caput." Nam superas stellas quæ nox accendit, et illi

Parcam eadem lucem dat, moduloque parem. Forsitan hoc prudens voluit Natura caveri,

Ne pede quis duro reptile contereret: Exiguam, in tenebris ne gressum offenderet ullus,

Prætendi voluit forsitan illa facem., Sive usum hunc Natura parens seu maluit illum

Haud frustra accensa est lux, radiique dati. Ponite vos fastus, humiles nec spernite, magni;

Quando habet et minimum reptile, quod niteat.

1. THE GLOW-WORM.

TRANSLATION OF THE FORĖGOING.

Beneath the hedge, or near the stream,

A worm is known to stray; That shows by night a lucid beam, · Which disappears by day.

Disputes have been, and still prevail,

From whence his rays proceed; Some give that honour to his tail,

And others to his head.

But this is sure—the hand of might,

That kindles up the skies, Gives him a modicum of light

Proportion'd to his size.

« ForrigeFortsett »