Sidebilder
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

39755

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

767
R483

1871
vil

PRAEFATIO

Retractatae secundis curis scaenicae poesis reliquiae, quas ante quattuor ferme lustra adulescentiam vix egressus tamquam primitias studiorum edidi, quod multis locis diversam atque ut spero probiorem priore formam induerunt, non mirabitur qui, quantum in his litteris plus viginti per annos elaboratum sit, animo reputaverit. Nam et fontes frustorum ipsi novis partim codicum subsidiis instructi atque emendati sunt et sermonis antiqui cognitio una cum prosodiae artisque metricae scientia coniuncto multorum studio atque acumine, praeclara inprimis sospitatoris Plautini sagacitate multifariam aucta atque ad probabiliores normas redacta est. Neque eorum, quae iuvenili vel levitate vel infirmitate peccaveram, defuerunt correctores, qui quae protulerunt utilia mihique nondum ultro cognita et inventa non ideo minus gnaviter collegi atque excussi, si livoris et malignitatis notis deturpata essent ac venenata. Quid? quod ne temeraria quidem et futtilia doctorum hominum commenta silentio praetermisi, quorum commemoratione si nil aliud at hoc saltem efficietur, ut ne iterum iterumque vetera somnia pro suis venditent coniectores. Nam alienus ab eorum fastidio sum et atroci confidentia, qui critica scilicet severitate excussos textus edere professi pro suo arbitrio vel principum in hac arte coniecturas egregias non spernere tantum, sed oblivione, quantum in ipsis est, premere audeant.

Grates vero laudesque gratissimae agendae sunt viris amicis et bene volentibus, qui vel penu critico suppeditando fundamenta operae meae amplificaverunt et firma

« ForrigeFortsett »