Sidebilder
PDF
ePub

pote quæ gentibus novam norman inferret, unius colendi numinis.

Talia autem interroganti qui desiderant quid respondeatur, nos fortasse vicissim urgeant, percontantes, quid sit cur eruditiores antiquorum adeo multos Deos toties nominaverint, nisi Polytheismus apud eos valuerit: ubique enim si hortandi sint cives ne privatis aut publicis officiis desint, non Dei, sed deorum timor incutitur: si jungenda sit amicitia, si ferendæ leges, si sancienda fœdera, si denique acuenda sit mens amore virtutis, aut e pravitate morum avocanda, ad Deos confugitur, eosque pene innumerabiles, et, prout occasio rem variaverit, ingenio ac potestate di

versos.

Hæc verissima esse nemo prorsus ignorat: quæ cum videantur aliquantum cum antedictis pugnare, nos totos in præteritas ætates memoria rejiciamus necesse est, et rem aperiamus ab alta origine repetitam. Id quod non adeo factu facile est: ut enim navigantibus nobis, quo longius e terra progrediamur, eo fit difficilius formam relicti littoris accurate oculis metiri; ita de opinionibus veterum quæstione inita, quo longius recedatur ab iis quibus interfuerunt temporibus, co magis verendum est, ne fallamur in earum natura, qualis ac quanta fuerit, dijudicanda. Nobis sane religio est dubitare, quin veri cultus Dei fuerit commissus primis hominibus: qui tamen cum obsolescere cœpisset, disciplina paulatim languescente, mortales eum facile transferebant ad id cujus beneficio assidue afficiebantur, et ad eos, quorum benevolentiam grata recordatione meminerint; hinc soli et sideribus honores habiti, hinc præstantissimus quisque, postquam e vita migravisset, numero Deorum est ascriptus. Verum ubi jam eo progressæ essent res humanæ, ut artes multimoda excolerentur, orti sunt poëtæ, qui otio languentibus admoverent stimulos, aut labore defatigatos mulcerent. Hi, si Herodotum audiamus, primi in Græciam intulerunt Deorum cultus, et cum in tales offenderint de mortuis hominibus opiniones jampridem usu receptas, quis tam cæcus est ut non cernat eos id ante omnia curaturos fore, ut populo morem gerant, varias nempe fingendo adornandoque plurium Deorum fabulas? Hac enim via consuleretur optime suorum carminum venustati; cui quidem plurimum obfuisset veri cultus nuda simplicitas, ubi Deorum præliis, amoribus, aliisque multis traductis ad similitudinem humanæ imbecillitatis, nullus omnino locus relinqueretur. Attamen nisi brevitati

serviendum esset, et longius vagari oratio timeret, facile comprobari posset apud ipsos poëtas, et præcipue apud Homerum,' crebram fieri mentionem supremi unius numinis, alios Deos suo nutu cohibentis, et rerum humanarum saluti suo arbitrio prospicientis.

Hos autem secuti sunt speculatores et venatores naturæ, qui Physicorum prudentiæ studebant, et res diligenter observatas, aut utiliter inventas, figuris et aλanyogíais solebant adumbrare: unde orta est tandem infinita Deorum multitudo, et mythologia, quam vocant, fabulosa levitatis plena. Alia vero ex parte, iis qui ad respublicas capessendas accederent, operæ pretium erat quam plurimos Deos populo2 colendos proferre, tum declarare, virtutis acuenda causa, qui erga civitatem officiis optime perfuncti essent, eos post mortem Deos esse: quo nihil dici potest aut fingi quod civibus magis suadeat ne facultatibus aut liberis nimis parcant, utque et labores et pericula, mortem denique ipsam, libenter obeant. Quod si aliquando plebs se commoveret liberius quam ut imperii meminerit, festiva alicujus numinis adhibita pompa, facile his artibus deliniri se passus est popularis animus, et in nova studia abierunt furores vulgi.

Quæ cum ita sint, non est profecto cur miremur Philosophorum inconstantiam, quum inducerent multitudinem pene infinitam Deorum in eas orationes quas coram concione habuerint. Quum vero idem etiam in iis quas BowTepixas vocamus videatur fieri, locum hunc sane haud penitus exploratum aliquis putet, nisi de his Diis quoque, quales fuerint, quæstionem paulo accuratiorem institu

amus.

Visum est igitur ex antedictis, Platonem, de origine mundi disserentem, Unum agnovisse Deum: sed simul ac lapsa sit oratio ad populares Deos, Junonem scilicet, Saturnum, Jovemque: diserte innuit idem parum ea sibi ipsi esse persuasa, quæ de his tradidisset antiquitas: rem vero majorem esse plane confitetur3 quam ut suum ingenium ad eam explicandam valeat: confitetur ea quæ e veteribus

I II. e. 18.

2 Cic. de Leg. lib. ii. 7.

3 Plat. in Tim. Περὶ δὲ τῶν ἄλλων δαιμόνων εἰπεῖν, καὶ γνῶναι τὴν γίνεσιν, μείζον ἢ καθ ̓ ἡμᾶς· πειστέον δὲ τοῖς εἰρηκόσιν ἔμπροσθεν, ἐκγόνοις μὲν θεῶν οὖσιν, ὡς ἔφασαν, σαφώς δέ που τοὺς αὐτῶν προγόνους εἰδόσιν· ἀδύνατον οὖν θεῶν παισὶν ἀπιστείν, καίπερ ἄνευ τε εἰκότων καὶ ἀναγκαίων ἀποδειξίων λέγουσιν, ἀλλ' ὡς οἰκεία φάσκουσιν, ἀπαγγέλλειν, ἐπομένους τῷ νόμῳ πιστευτέον.

dicta essent, argumentis haudquaquam probabilibus, nedum certis, inniti: his tamen, quippe quæ legibus sanciantur ac consuetudine, fidem eousque præstandam esse judicat, ut quicquid in actione situm est, in eo decretis publicis obtemperetur: quod quidem etsi magni intersit ad tuendam tranquillitatem civitatis, tacitæ tamen secretioris animi sententiæ rationi unica parent: legibus parere neque solent neque possunt.

His igitur relictis Plato tamen multa est in varietate et copia, pluribus inductis Diis quibus in orbe moliendo moderandoque, variæ tribuuntur partes. Studiose tamen inquirentibus quales sint hoc dignati nomine, patet eos esse supremi regis satellites quasi ac ministros, quibus utitur ad mandata sua exequenda: Eo enim nomen aëri, igni, aquæ, pariter assignatur, aliis etiam quibuscunque naturæ partibus, quæ constantes cursus' aut vim quandam ordinatam, ratosque effectus habeant.

Jam vero Stoicorum plures Deos e diversa omnino ratione fluxisse credibile est eos enim apud Ciceronem inveniemus spernentes ac repudiantes istam Deorum multitudinem, sive ex Physica disciplina deductam, sive a poëtis confictam ad augendas carminum venustates; et Deum unum ponentes "pertinere per naturam cujusque rei, per terram Cererem, per maria Neptunum, aliosque per alia." Quemadmodum enim Oceanus, unus cum sit, diversis appellatur nominibus, prout diversas præterlabatur regiones; ita Stoici unum Deum pluribus nuncupabant nominibus, prout eum cernerent diversis fungentem muneribus, aut varias ac multiplices humano generi utilitates adferentem.

Vidimus itaque quantulis rebus ac qualibus eruditiores antiquorum nomen Dei imposuerint, et quam vim huic vocabulo ipsi subjectam voluerint: sed cum eosdem pariter constet sæpissime locutos fuisse de supremo uno ac præpotenti numine, jure quodam arrepturi videmur, societatem istam Deorum, qualem initio statuerimus, iis nequaquam placuisse. Neque nobis ita disserentibus satis firme occurritur, ab iis qui in suam partem trahunt, sive Deos minores, sive Lares, quorum numero ascribi potest ille Socratis Saíuwv, et frequens ille apud poëtas

Genius natale comes qui temperat astrum.

[blocks in formation]

Antiquitatem sane his fidem et cultum adhibuisse non inviti concedimus: neque tamen, hoc concesso, licet illico veteres Polytheismi arguere : multi enim divinioris sapientiæ alumni, non dubitant quin confiteantur esse in hac re aliquam veri adumbratam similitudinem. Qua sublata opinione, cogitatio satis jucunda, et virtus etiam ipsa tollatur necesse est: quid enim magis utile ad bene vivendum, quam opinari esse qui nos semper comitetur, videat, tueatur? ubi autem locus constantiæ relinquitur, nisi esset cui resisti oporteat, ubi vigilantiæ, nisi esset qui insidias pararet? aut quid opus est præceptis, nisi sit qui nos ab officiis abducere conetur? Si vero sint qui alia flagitant quibus firmari possunt quæ de antiquitate diximus, ad sacrosanctas literas accedamus, illo duce qui, cum mirum ad modum a Deo ipso delectus esset, ad veri cultus normam gentibus inducendam, tum etiam optime erat, si quis alius, in veterum scriptis versatus. Qui, Ecclesiam illam Romæ olim conditam hortatus, ut in fide Christiana se contineret, acerrime item in Philosophos invehatur;' eos profecto non ignorantiæ insimulans quæ irretitos tenuerit, non imbecillitatis quæ vetuerit ne ad veritatem inveniendam animos satis erigerent, sed pravæ omnino voluntatis, malique animi, quod veritatem jam inventam palam proferre noluerint. Nihil ad hanc rem disertius excogitari potest, quam quæ pia olim sanctissimi apostoli indignatio de his ediderit: at jure aliquis requirat quem locum tantæ criminationi habuisset, nisi ex Philosophorum scriptis liquido appareret satis eos Unum Deum cognovisse, at cognitum de industria celasse?

J. B. OTTLEY,

E COLL. ORIEL.

Rom. i. 20, 21, 24.

REPLY OF BOINTOX TO E. H. BARKER..

I AM obliged to your learned correspondent for his complimentary expressions toward me. My observations on his criticism

will be short.

With regard to the quotation from Ovid, I had discovered its filiation previous to the appearance of Mr. Barker's paper. I am nevertheless obliged to him for his reference, as well as for his recommendation of the French compilation. The usage which I was at one time disposed to condemn as a barbarism, was not, as your correspondent supposes, the employment of "pudet" in conjunction with "nobis," but the subjoining "nobis," a dative, to "dici." I allow, however, that my objection was unimportant.

On the second point, the orthography of the words silva and solennis, one and the same reply will suffice. I had no intention to condemn either sylva or solemnis as in itself a corruptoin, but to suggest that the preference given to these readings by certain editors, even supposing the readings themselves to be correct, might arise from erroneous causes. In the case of Thybris, although aware of the Greek usage Ouμßpis, I was ignorant that any ancient Latin writer had employed this orthography. Does your correspondent mean to imply that this usage is to be found among any except moderns?

I may add, with respect to silva, that I am inclined to coincide with the orthography of your correspondent. My authority, however, is of little weight in the scale:

Non adeo ventum est, ut non, si voce Metelli
Servantur leges, malint a Cæsare tolli.

I thank Mr. Barker for his promised researches on the subject of Casimir.

I shall take the present opportunity of requesting any of your learned contributors who may be able to solve the enigma, to inform nie what "Eubulus" means by "twisting monostrophics into choruses and dochmiacs?" My difficulty of comprehension may be owing to that avaionoía so characteristic of the Boeotian people; till, however, some Edipus arises to explain the marvel, all I can do is to parallel it with Lord Hervey's celebrated line, in which he speaks of

Sapphic, Lyric, and Iambic odes: on which Pope in his letter to Lord H. observes, "Your Lordship might as well desire your best friend, your tailor, to make you a coat, a suit of clothes, and a pair of breeches."

See No. L. p. 337.

ΒΟΙΩΤΟΣ.

« ForrigeFortsett »