Sidebilder
PDF
ePub

vero lectionem ve! codicum quorundam auctoritate denuo commendatam, examine repetito dignam putabam, quam Heindorfius ne verbo quidem memoravit, præfero tamen lectionem vulgatam, diligentissimo huic interpreti quoque probatam, vepallida.

Sat. I. 4, v. 86 seq. legi scitis:

Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos,

E quibus unus amet quavis aspergere cunctos
Præter eum qui præbet aquam; etc.

Pro lectione vulg. unus Fea e codd. Romanis edidit imus. Probabiliter. Qualis occurrit Ep. I. 18, 10 imi Derisor lecti, et Serm. II. 8, v. 40, 41 imi Conviva lecti: ejusmodi homo, qui scurrili dicacitate symbolam daret hospiti, h. 1. intelligi possit, et quidem is, qui imo lecto imus recumberet, ut Petronius Feæ jam laudatus c. 38 ait: Vides illum qui in imo imus recumbit?

Sat. I. 5. v. 72 lectionem vulg. Pane macros arsit dum turdos versat in igni, deseruit Fea, Codd. mss. tantum non omnibus et Acrone ac Porphyrione invitis, Lambinum secutus, edito: Pane arsit, macros dum turdos versat in igni: male. Nam quod negat Editor Romanus, Synchysin in Sermonibus locum habere, id quale sit apparet. Conf. quæ de Hyperbatis Sermonum Horatianorum monuit Wolfius ad Serm. I. 1, v. 88 ("Horatius' erste Satire Lateinisch und Deutsch mit einigen Scholien. Berlin 1813") p. 23. Cui, ut sæpissime, haud nominato quæ opposuit Heindorfius (ad eundem locum, p. 20), eorum magnæ parti non assentior. Haud temere vero ejusmodi Hyperbata ab Horatio adhibita putemus. Hic enim, quæ sub luce videri vellet motæ mentis notio, eam ipsa loci in verbis singulis collocandis assignati insolentia insigniorem reddidit: ut h. I. macros, (macri scilicet turdi in igni versati operæ pretium erant tantis turbis excitandis!) ut I. 1, 88 nullo (si nullo, ne minimo quidem, labore tuo retinere servareque amicos velis, natura quos tibi dat, cognatos); II. 1, 60 scribam (qualiscunque erit vitæ color, in proposito susceptoque scribendi consilio permanebo).

Sat. I. 9, 43 seq.

Mæcenas quomodo tecum?

Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanæ.
Nemo dexterius fortuna est usus.

Haberes

Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,

Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni

Summosses omnis.

Heindorfio verba mentis bene sana, si Horatii ore prolata

sumantur, mira esse videntur; quæ sequuntur, Nemo dexterius

fortuna est usus, ab eodem de Mæcenate suo nebuloni isti dicta, vere contumeliosa. Hunc potius verbis paucorum hominum et mentis bene sane et interrogationi suæ Maecenas quomodo tecum? causam, et conditioni, quam fert v. 46, haberes Magnum adjutorem etc., commendationem addere velle. Verba Macenas― summosses omnis jam Turnebum et Torrentium importuno isti tribuisse, atque etiam Bentleium sic distinxisse, non bene desertos a recentioribus. Rationibus ab Heindorfio allatis equidem non acquiescebam. Verba Paucorum hominum, et mentis bene sana multo aptius Horatio tribui etiamnum puto. Nam illa: Paucorum hominum hujus et ingenio et consilio multo magis conveniunt, quam fatui hominis perversitati; hæc mentis bene sana sensu vocis cautus vere sumta (Sat. I. 3. 61, 62. pro bene sano Ac non incauto) idem fere repetunt, quod Serm. I. 6, v. 50, 51 de Mæcenate suo ad Mæcenatem ipsum scripsit: Præsertim cautum dignos adsumere prava ambitione procul (sc. ὄντας). Utri vero verba Nemo dexterius fortuna est usus assignemus? Hæc de Mæcenate sumta, nec Poëtæ nec molestissimi hominis consilio respondere dico. De Poëta recte jam negavit Heindorfius. At ne importuno quidem hoc conveniunt loco, licet fortuna dexterrime usum esse tali homini est ad summam laudem pervenisse. De Mæcenatis fortuna, et quomodo ea usus esset Mæcenas, nunc minime omnium quærebatur: suam cogitans et aucupans qui repræsentatur, Horatii fortunam omnino prætendere poterat aucupio. At num, quod Heindorfio placet, verbis, ut ab omnibus hodie leguntur: Nemo dexterius fortuna est usus-? Quæro : si ex inepti pravique hominis sententia Horatio nemo dexterius fortuna est usus: num magno adjutore tum opus erat? Quid? quo nemo dexterius fortuna est usus scilicet, num ei rivales adhuc submovendi? Minime: submoti fuissent omnes. Ne plura conjecturam afferre liceat subtimenti, ne qui forte me oblitum esse putent, quam lubrica sit conjiciendi via in scriptore tot doctissimis iisdemque acutissimis viris toties tractato et polito.

Nemo deterius fortuna est usus. Haberes

Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,"
Hunc hominem velles si tradere. Dispeream, ni
Submosses omnis.

Hoc si scriptum reperirem, acquiescerem. Homini importuno, fatuo, maligno hæc juncta optime, puto, convenirent. Deterius h. 1. idem fere esset quod minus, ut Sat. I. 10, 90: doliturus si placeant spe Deterius nostra. Ep. I. 10, 19. Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? Ita tamen, ut major vis illi vocabulo his quoque locis insit quam simplici minus. Deterius,

i. q. minus bene, medium esse quodam modo videtur inter pejus, Horatio etiam frequentatum, et minus. Nemo, inquit, fortuna sua minus usus est, quam tu, Quinte, qui per Mæcenatis familiaritatem ad summum venire potuisses: me adjutorem si haberes, quicunque obstant quin tu quan longissime procedas, statim submoveres omnes. Unum addo. Horatius quum omittere soleat illa inquam, inquit, ubi, uter loquatur, manifestum est, addere tale quid solet ac debet, ubi obscurum esse possit. In vulgata lectione Nemo dexterius fortuna est usus, an hæc de Mæcenate dicantur, an de Horatio, et quo sensu, ambigitur. Ambiguitatis culpa hæret in ipso Poëta, si sic scripsit. In conjectura nostra nihil ambigui: de Mæcenate nemo tum ne somniaret quidem.

In iis quæ statim sequuntur v. 47: Non isto vivitur illic, Quo tu rere modo: lectionem a Bentleio et e codd. receptam et exemplis firmatam vivitur non bene commutavit Fea cum altera vivimus. Hanc illius interpretamentum recte dicit Bentleius. Illud hoc urbanius.

Sat. II. 2, v. 14. Cum labor expulerit fastidia. Sic ex uno Ms. atque ex multorum codicum, qui habent extulerit, vestigiis vere edidisse censeo Bentleium, non motus iis, quæ Heindorfius et Fea, qui lectionem vulgatam extuderit tuentur, opposuerunt. Extundere enim aliquid, Bentleius multis exemplis probat, non esse excutere, ut ejicias et expellas, sed ut invenias et obtineas. Heindorfius quidem negat, consilium aliquid producendi aut lucrandi (" die Absicht, etwas hervorzubringen und zu gewinnen") inesse verbis Celsi IV. 4. Aliquando, gutture et arteriis exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit. At producendi etiamsi absit consilium, tussis tamen excutiendo producit sanguinem, ut vel hoc exemplo Bentleii observatio confirmetur. Qui quod dicit, id non solum de tali consilio intelligendum, sed etiam de tali modo; eamque explicationem patiuntur ipsa ejus verba: "Extundere aliquid non est excutere, ut ejicias et expellas, sed ut invenias et obtineas;" atque illa præterea, quæ sequuntur: "Id polliceri tibi ausim, ubicumque hoc vocabulum occurrit, eodem quo in his locis sensu inveniendi, acquirendi, impetrandi, extorquendi venire." Apte idem laudavit Epist. II. 2, 137: Expulit helleboro morbum bilemque meraco. Quem e Quintiliani Instit. Orat. I. 3. (§. 6.) locum attulit Fea (Sunt quidam, nisi institeris, remissi: quidam imperia indignantur: quosdam continet metus, quosdam debilitat: alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit.) ut probaret, extundere nostro loco idem esse quod retundere, reprimere, euervare, eo parum intellecto mire abusus est Vir

clarissimus. Nam extundere ibi, arguta elegantia adhibitum, significat extundendo effingere. Vid. Spaldingii doctam annotationem, Vol. 1. p. 52.

Dorpati, 1821.

CAROLUS MORGENSTERN.

BIBLICAL CRITICISM.

Διὰ τοῦτο ὀφείλει ἡ γυνὴ ἐξουσίαν ἔχειν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς διὰ τοὺς ἀγγέλους. 1 Cor. xi. 10.

EORUM numero qui de hoc loco sententias suas protulerunt G. B-m adjunctum videmus.-Ille quidem novum nobis textum effinxit, nulloque adjuvante manuscripto, legere nos docet, No. XLVII. pag. 119.

Διὰ τοῦτο οὐ θολίαν μὴ γυνὴ ἐξιοῦσα ἀνέχῃ ἐπὶ τῆς κεφαλῆς τὴν ἄγουσαν γέλων.

Constat autem inter omnes, ubi omnium manuscriptorum est lectio concors, ibi mutationi nullum esse locum. Quam legem in sacra Scriptura indaganda jam diu stabilitam esse novimus. Locus sane difficilis nobis objicitur; sed illum more Alexandrino G. B. tractare conatur, et, quem solvere haud valet, scindere gestit nodum. Omnes quidem Codices Apostolo acceptum referunt, Διὰ τοῦτο ὀφείλει ἡ γυνὴ, κ. τ. λ. G. B. autem legere solet," Aiù TOUTO Où boxíar un jový. Scripsit S. Paulus, prout iidem testantur manuscripti, olav xew:-Sed mira G. B-ii in torquendo solertia eruit ἐξιοῦσα ἀνέχῃ.

Culpatur a quibusdam hodiernorum Criticorum nimia timiditas (inter hos tamen vester G. B. numerari minime periclitatur): mutanda subinde sedes est, inquiunt, non tantum literis sed verbis etiam, imo vero et sententiis, horum in multis qui hodie extant manuscriptorum, antequam ad pristinam pervenerimus veritatem. At, mehercule, grassatur hujusmodi licentia, et labitur illico tota scriptorum auctoritas. Ut ut solutissima sit librariorum incuria, raro tamen tam longe progreditur ut flagitemus tantas cædes, tam fœdas quas hodie videmus veterum lectionum truncationes.

Quandoque accidere potest (equidem nullus nego) ut exulare possint alia e scriptis vocabula, alia autem substituantur, utque commode inter se locum commutent vel clausulæ, vel sententiæ.-At sub habili judice hæc omnia fieri debent.-Ego vero cognovi, haud quidem vocibus demtis, nedum sententiis: sed uno vel altero literæ nexu, vel etiam lineola mutatis, optimas in scriptis antiquis emendationes esse factas. Vindemiator prudens haud temere, strictove gladio, sed cauto cultello ad vites resecandas manum admovet. Sed aliud est indicare pravum, aliud patefacere rectum. Interpretatur G. B. hoc modo novam suam lectionem "Quapropter minime mulier capiti imponat velamen, risus excitaturum."

Sed ubi videre est Tooσa versionem? Nusquam. Nec, mehercule, opus est: quoad enim Apostoli scopum, vox illa prorsus otiatur. Agitur quandoquidem, non de our muliere, sed de illa quæ in ecclesia versatur.-Nec flocci pendendum τὸ οὐ, quia τὸ “ Διὰ τοῦτο θολίαν, κ. τ. λ.” adjecto hoccine, vel demto adverbio, eundem efficit sensum. Forsan respondeatur, vocabula où μ sensu negativo passim concurrunt:-concedimus: attamen nullibi hoc fit alio nomine, ut hic videmus oxíav, interjecto. Quinetiam G. B., utpote Apostoli interpres, jubet; "minime mulier capiti imponat velamen :" sed versum ad proximum adeamus visuri: πᾶσα δὲ γυνὴ προσευχομένη ἢ προφητεύουσα ἀκατακαλύπτῳ κεφαλῇ καταισχύνει τὴν κεφαλὴν ἑαυτῆς.—Unde in causa est vir eruditus, ut ipse sibi pugnet Apostolus, utque re vera adhortetur foeminam καταισχύνειν τὴν κεφαλήν ! hæc denique omnia efficiunt manifestam ávaxoλoutíav, proculque dubio pessundabunt novam hanc quam proponit nobis G. B. lectionem; suntque monumento quanta modestia nos accingere debeamus ad Antiquorum scripta refingenda. Brevi autem recenseamus opiniones illas quæ in hac Ephemeride hoccine de loco huc usque vulgatæ sunt. No. 1. pag. 100, a B. opportune adnotatur analogia potestatis et velaminis,atque ad Hebrææ linguæ proprietatem respicit. Docet quoque Kircherus, optimæ Concordantiæ auctor, 777 radad significare "actionem superioris in personam vel rem inferiorem, sicut domini in servum, regis in cives, et cetera," a quo derivatur r'deed "velamen quo mulieres caput velabant." Apostolus, non tantum Corinthias, sed et Corinthi degentes Hebræas mulieres hac epistolæ sectione compellat. Tunc temporis enim, foeminis tum Judaicis tum Ethnicis manebat prisca consuetudo, ut capite velato sub

« ForrigeFortsett »