M. Fabii Quinctiliani De institutione oratoria: E libris excerpta, ex editione Sapldingii

Forside
Marsh, Capen, Lyon, et Webb, 1840 - 239 sider
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 130 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Side 129 - Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, jucunditatem Isocratis. 109. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima übertate. Non enim pluvias...
Side 122 - Namque is et in sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophoclis videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi : et sententiis densus, et in iis, quae a sapientibus tradita sunt, paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum, qui fuerunt in foro diserti, comparandus ; in affectibus vero cum omnibus mirus, tum in ¡is, qui miseratione constant, facile praecipuus.
Side 130 - Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et custodita et frequenter vehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus fuit.
Side 132 - ... in philosophia parum diligens, egregius tarnen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
Side 128 - Plautino ' dicat ' sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent ; ' licet Caecilium veteres laudibus ferant ; licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur : quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae, si intra versus trimetros stetissent.
Side 17 - ... et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur? nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et, quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
Side 127 - Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse : virium tarnen Accio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti adfectant, volunt.
Side 134 - Nam rursus quid erat futurum , si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales...
Side 139 - ... initiis impero. Nam primum hoc constituendum, hoc obtinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta 10 in officio erunt. Summa haec est rei : cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito.

Bibliografisk informasjon