Sidebilder
PDF
ePub

'Sóphrona modo frátrem huc' inquit 'sénis intro- 865

duxít Chremem'

eúmque nunc esse íntus cum illis: hóc ubi ego audivi, ád foris

súspenso gradú placide ire pérrexi, accessi, ástiti, ánimam compressi, aúrem admovi: ita ánimum coepi attendere,

hóc modo [with a gesture] sermónem captans. AN. GE. Hic pulchérrumum

Eú, Geta.

fácinus audiui: ítaque paene hercle éxclamaui gaúdio. 870 AN. Quód? GE. Quod nam arbitráre? AN. Nescio. GE. Átqui mirificíssumum:

pátruos tuos est páter inuentus Phánio uxorí tuae. AN. Quíd aïs? GE. Cum eius consuéuit olim mátre in Lemno clánculum.

PH. Sómnium: utin haec ignoraret suóm patrem? GE. Aliquid crédito,

Phórmio, esse caúsae: sed me cénsen potuisse ómnia 875 íntellegere extra óstium, intus quae ínter sese ipsi

égerint?

AN. Átque ego quoque inaúdiui illam fábulam. GE.

Immo etiám dabo

quó magis credas: pátruos interea índe huc egreditúr

foras:

haúd multo post cúm patre idem récipit se intro

dénuo:

áït uterque tíbi potestatem éius adhibendaé dari: 880

873 AN. hem, q- a- BCDEP.

877 AN. A. PH. CDP [v. Bentl. ad h. 1.] atque ego quoque inaudiui A*. Atque hercle ego quoque ill- audiui Fl. w. late codd. 880 eius adhibendae dari A. eius habendi se dare Bentl.

dénique ego missús sum, te ut requírerem atque ad

dúcerem.

AN. Quín ergo rape mé: quid cessas? GE. Fécero.
AN. O mi Phormio,

uále. PH. Vale, Antiphó. Bene, ita me dí ament,
factum. Gaúdeo. [Exeunt Ge. et An.]

V 7

885

890

PHORMIO.
PARASITVS.

Tantám fortunam de ínprouiso esse hís datam !
Summa éludendi occásiost mihi núnc senes
et Phaédriae curam ádimere argentáriam,
ne quoíquam suorum aequálium suppléx siet.
Nam idem hóc argentum, ita út datumst, ingrátiis
ei dátum erit: hoc qui cógam, re ipsa répperi.
Nunc géstus mihi uoltúsque est capiundús nouos.
Sed hinc concedam in ángiportum hoc próxumum,
inde hísce ostendam me, úbi erunt egressí foras.
Quo me ádsimularam ire ád mercatum, nón eo.

[blocks in formation]

V 8 DE. Dis mágnas merito grátias habeo átque ago, quando éuenere haec nóbis, frater, próspere.

895

883 gaudeo.

881 missús sum ABCEP Wagn. (in comment.). sum missus D and Edd. 882 (at end) em late codd. gaudeo Bentl. &c. plaudite Guyet, here ending the play.

CH. Estne íta uti dixi líberalis? DE. Óppido. Quantúm potest, nunc cónueniundust Phórmio, prius quám dilapidat nóstras triginta minas ut aúferamus. PH. Démiphonem sí domist uisam, út quod... DE. Ad nos ád te ibamus, 900 Phormio.

PH. De eadem hác fortasse caúsa? DE. Ita hercle.

PH. Crédidi:

quid ád me ibatis? rídiculum: uerebámini

ne nón id facerem quód recepissém semel?

heus, quánta quanta haec méa paupertas ést, tamen adhúc curaui unum hóc quidem, ut mi essét fides. Idque ádeo uenio nuntiatum, Démipho,

parátum me esse: ubi uóltis, uxorém date.

Nam omnís posthabui míhi res, ita uti pár fuit, postquám id tanto opere uós uelle animum aduór

teram.

DE. At híc dehortatus ést me, ne illam tíbi darem: 'nam quí erit rumor pópuli' inquit, 'si id féceris? olím quom honeste pótuit, tum non ést data: nunc eam extrudi túrpest': ferme eadem ómnia

quae túte dudum córam me incusáueras.

905

910

PH. Satís superbe inlúditis me. DE. Quí? PH. Ro- 915 gas!

quia ne álteram quidem íllam potero dúcere:

nam quó redibo ore ád eam quam contémpserim?

896 ut libri. uti Bentl. [This vs., in codd. 906, placed here by Fl. Umpf., retains old order.] 898 dilapidat AC* F. -et rell. 900 ad libri. 906 adeo A. ad uos rell. 911 r- populi in- s- i- f- libri. rumor, inquit, id si Fl. 913 eam nunc A. nunc uiduam rell.

920

925

930

CH. [prompting Dem.] Tum autem Ántiphonem uídeo

ab sese amíttere

inuítum eam' inque. DE. Tum aútem uideo fílium inuítum sane múlierem ab se amíttere.

Sed tránsi sodes ád forum atque illúd mihi

argéntum rursum iúbe rescribi, Phórmio.

PH. Quodne égo discripsi pórro illis quibus débui? DE. Quid igitur fiet? PH. Sí uis mi uxorém dare, quam déspondisti, dúcam: sin est út uelis manére illam apud te, dós hic maneat, Démipho. Nam nón est aequom mé propter uos décipi, quom ego uóstri honoris caúsa repudium álterae remíserim, quae dótis tantundém dabat.

DE: In in malam rem hinc cum ístac magnificéntia, fugitíue? etiam nunc crédis te ignorárier

aut túa facta adeo? PH. Inrítor. DE. Tune hanc dúceres,

si tíbi daretur? PH. Fác periclum. DE. Ut fílius cum illa hábitet apud te, hoc uóstrum consiliúm fuit. 935 PH. Quaesó quid narras? DE. Quín tu mi argentúm cedo.

PH. Immo uéro uxorem tú cedo. DE. In ius ámbula. PH. Enim uéro si porro ésse odiosi pérgitis...

DE. Quid fácies? PH. Egone? Vós me indotatís modo patrocinari fórtasse arbitrámini:

940 etiám dotatis sóleo. CH. Quid id nostrá? PH. Nihil. Hic quándam noram, quoíus uir uxorem....CH. Hém. DE. Quid est?

930 i A &c. in CP.

936 in ius? en- v- libri.

932 facta. PH. adeo inritor Dz. Bentl. corr.

PH. Lemni hábuit aliam: CH. Núllus sum. Рн. Ех

qua fíliam

suscépit: et eam clam éducat. CH. Sepúltus sum. PH. Haec ádeo ego illi iám denarrabo. CH. Óbsecro, PH. Oh, tune ís eras?

ne fácias.

facit.

CH. Missúm te facimus. PH. Fábulae.

uís tibi?

DE. Ut ludós 945

CH. Quid

argéntum quod habes cóndonamus te. PH. Aúdio. Quid uós malum ergo mé sic ludificámini

inépti uostra púerili inconstántia?

noló uolo: uolo nólo rursum: cápe cedo:

quod díctum, indictumst: quód modo erat ratum, ín

ritumst.

CH. Quo pacto aut unde haec híc resciuit? DE. Néscio,
nisi mé dixisse némini certó scio.
CH. Monstri, íta me di ament, símile. PH. [aside]
Inieci scrúpulum. DE. [to Chrem.] Hem,
hicíne ut a nobis hóc tantum argenti aúferat
tam apérte inridens? émori hercle sátius est.
animó uirili praésentique ut sís para.
Vidés tuom peccátum esse elatúm foras
neque iam íd celare pósse te uxorém tuam:
nunc quód ipsa ex aliis aúditura sít, Chreme,
id nósmet indicáre placabílius est.

Tum hunc ínpuratum póterimus nostró modo
ulcísci. PH. [aside] Attat, nísi mi prospicio, haéreo.
Hi gládiatorio ánimo ad me adfectánt uiam.

950

955

960

CH. At uéreor ut placári possit. DE. Bóno animo es: 965

949 sententia libri. inconst- Fl..

960 Chreme libri.

« ForrigeFortsett »