AD MELVINUM. Epigr. 2. NON mea fert ætas, ut te, veterane, lacessam; IN MONSTRUM VOCABULI ANTI-TAMI-CAMI- Epigr. 3. Ad eundem. O QUAM bellus homo es! lepido quàm nomine fingis Istas Anti-Tami-Cami-Categorias ! Sic Catharis nova sola placent; res, verba novantur: Quæ sapiunt ævum, ceu cariosa jacent. Quin liceat nobis aliquas procudere voces: Non tibi fingendi sola taberna patet. Cùm sacra perturbet vester furor omnia, scriptum Pollubra vel cùm olim damnâris Regia in ara, PARTITIO ANTI-TAMI-CAMI-CATEGORIE. TRES video partes, quò re distinctiùs utar, IN METRI GENUS. CUR, ubi tot ludat numeris antiqua poesis, Sola tibi Sappho, feminàque una placet? Cur tibi tam facilè non arrisêre poëtæ Heroum grandi carmina fulta pede ? Cur non lugentes Elegi? non acer Iambus? Commotos animos rectiùs ista decent. Scilicet hoc vobis proprium, qui puriùs itis, Et populi spurcas creditis esse vias ; Vos ducibus missis, missis doctoribus, omnes Femineum blanda fallitis arte genus: Nunc etiam teneras quò versus gratior aures Mulceat, imbelles complacuêre modi. R DE LARVATA GORGONE. GORGONA cur diram, larvásque obtrudis inanes, Cùm propè sit nobis Musa, Medusa procul? Si, quia felices olim dixêre poëtæ Pallada gorgoneam, sic tua verba placent. Vel potiùs liceat distinguere. Túque tuíque Sumite Gorgoneam, nostráque Pallas erit. DE PRESULUM FASTU. PRÆSULIBUS nostris fastus, Melvine, tumentes Sæpius aspergis. Siste, pudore vacas. An quod semotum populo laquearibus altis Eminet, id tumidum protinus esse feres? Ergò etiam Solem dicas, ignave, superbum, Qui tam sublimi conspicit orbe viam : Ille tamen, quamvìs altus, tua crimina ridens Assiduo vilem lumine cingit humum. Sic laudandus erit nactus sublimia Præsul, Qui dulci miseros irradiabit ope. DE GEMINA ACADEMIA. QUIS hîc superbit, oro? túne, an Præsules? Tu duplicem solus Camoenarum thronum Virtute percellis tuâ ; Et unus impar æstimatur viribus, Omnésque stulti audimus, aut hypocritæ, Res ampliantur, sin per adversam videt, Tu qui superbos cæteros existimas (Superbius cùm te nihil) Vertas specillum: nam, prout se res habent, DE S. BAPTISMI RITU. CUм tener ad sacros infans sistatur aquales, Comparat æterni regna beata Dei. Scilicet emptorem si res aut parcior ætas Impediant, apices legis amicus obit. Forsitan et prohibes infans portetur ad undas, Sin, Melvine, pedes alienos postulet infans, Rectiùs innocuis lactentibus omnia præstes, [tor Quid vetat ut pueri vagitus suppleat alter, DE SIGNACULO CRUCIS. CUR tanta sufflas probra in innocuam Crucem? Vitâsse Christi spiritum efflantis crucem. Sed non moramur: namque vestra crux erit, DE JURAMENTO ECCLESIÆ. ARTICULIS Sacris quidam subscribere jussus, |