Sidebilder
PDF
ePub

DE PURIFICATIONE POST PUERPERIUM.

ENIXAS pueros matres se sistere templis
Displicit, et laudis tura litare Deo.
Fortè quidem, cùm per vestras Ecclesia turbas
Fluctibus internis exagitata natet,
Vos sine maternis hymnis infantia vidit,
Vitáque neglectas est satìs ulta preces.

Sed nos, cum nequeat parvorum lingua parentem
Non laudare Deum, credimus esse nefas.
Quotidiana suas poscant si fercula grates,
Nostra caro sanctæ nescia laudis erit?
Adde piis animis quævis occasio lucro est,

Quæ possint humili fundere corde preces. Sic ubi jam mulier decerpti conscia pomi Ingemat ob partus, ceu maledicta, suos, Appositè quem commotum subfugerat olim, Nunc redit ad mitem, ceu benedicta, Deum.

DE ANTICHRISTI DECORE PONTIFICALI.

NON quia Pontificum sunt olim afflata veneno, Omnia sunt temere projicienda foras. Tollantur si cuncta malus quæ polluit usus, Non remanent nobis corpora, non animæ.

DE SUPERPELLICEO.

QUID sacræ tandem meruêre vestes?
Quas malus livor jaculis lacessit
Polluens castam chlamydis colorem
Dentibus atris?

Quicquid ex urna meliore ductum
Luce prælustri, vel honore pollet,
Mens sub insigni specie coloris
Concipit albi.

Scilicet talem liquet esse solem;
Angeli vultu radiante candent;
Incolæ cœli melioris albâ

Veste triumphant.

E creaturis sine mentis usu
Conditis binas homini sequendas
Spiritus proponit, et est utrique
Candor amicus.

Ergò ringantur pietatis hostes,
Filii noctis, populus malignus,
Dum suum nomen tenet, et triumphat
Albion albo.

DE PILEO QUADRATO.

QUE dicteria fuderat Britannus
Superpellicei tremendus hostis,
Isthæc pileus audiit propinquus,
Et partem capitis petit supremam ;

Non sic effugit angulus vel unus
Quo dictis minùs acribus notetur.
Verùm heus! si reputes, tibi tuísque
Longè pileus anteit galerum,
Ut fervor cerebri refrigeretur,

Qui vestras edit intimè medullas.
Sed qui tam malè pileos habetis,
Quos Ecclesia comprobat, verendum
Nè tandem caput ejus impetatis.

IN CATHARUM.

CUR Latiam linguam reris nimis esse profanam?
Quam præmissa probant secula, nostra probant?
Cur teretem Græcam damnas, atque Hellada totam,
Qua tamen occisi fœdera scripta Dei?

Scilicet Hebræam cantas, et perstrepis unam:
Hæc facit ad nasum sola loquela tuum.

DE EPISCOPIS.

Quos charos habuit Christus Apostolos,
Testatósque suo tradiderat gregi;
Ut cum mors rabidis unguibus imminens
Doctrinæ fluvios clauderet aureæ,
Mites acciperent Lampada Præsules,
Servaréntque sacrum clavibus ordinem ;

Hos nunc barbaries impia vellicat
Indulgens propriis ambitionibus,
Et quos ipsa nequit scandere vertices
Hos ad se trahere, et mergere gestiens.
O cœcum populum! si bona res siet
Præsul, cur renuis? sin mala, pauculos
Quàm cunctos fieri præstat Episcopos.

DE IISDEM AD MELVINUM.

PRÆSULIBUS dirum te Musa coarguit hostem, An quia Textores, Artificésque probas?

DE TEXTORE CATHARO.

CUм piscatores Textor legit esse vocatos,
Ut sanctum Domini persequerentur opus;
Ille quóque invadit Divinam Flaminis artem,
Subtegmen reti dignius esse putans,

Et nunc perlongas Scripturæ stamine telas
Torquet, et in Textu Doctor utróque cluet.

DE MAGICIS ROTATIBUS.

Quos tu rotatus, quale murmur auscultas
In ritibus nostris? Ego audio nullum.
Agè, provocemus úsque ad Angelos ipsos,
Aurésque superas: arbitri ipsi sint litis,

Utrum tenore sacra nostra sint necne
Equabili facta. Ecquid ergo te tanta
Calumniandi concitavit urtica,

Ut, quæ Papicolis propria, assuas nobis,
Falsúmque potiùs, quàm crepes [vero?] versu?
Tu perstrepis tamen; útque turgeat carmen
Tuum tibi, poëta belle non mystes
Magicos rotatus, et perhorridas Striges,
Dicteriis mordacibus notans, clamas
Non convenire precibus ista Divinis.
O sævus hostis! quàm ferociter pugnas!
Nihilne respondebimus tibi? Fatemur.

AD FRATRES.

O SEC'LUM lepidum! circumstant undique Fratres,
Papicolísque sui sunt, Catharísque sui.
Sic nunc plena boni sunt omnia Fratris, amore
Cùm nil fraterno rarius esse queat.

DE LABE, MACULISQUE.

LABECULAS, maculâsque nobis objicis,
Quid? hoccine est mirum? Viatores sumus.
Quò sanguis est Christi, nisi ut maculas lavet,
Quas spargit animæ corporis propius lutum ?
Vos ergo puri! O nomen appositissimum
Quo vulgus ornat vos? At audias parum ;

« ForrigeFortsett »