Sidebilder
PDF
ePub

Non placuit rudis atque ignara occisio, morti
Quæritur ingenium, doctusque homicida probatur.
Hinc tyrocinium, parvoque assueta juventus,
Fictaque Bellona, et veræ ludibria pugnæ,
Instructæque acies, hyemesque in pellibus actæ.
Omniaque hæc ut transadigant sine crimine costas
Artificesque necis clueant et mortis alumni.
Nempe et millenos ad palum interficit hostes
Assiduus tyro, si sit spectanda voluntas.

O superi! quis tantum ipsis virtutibus instat,
Quantum cædi? adeone unam nos vivere vitam,
Perdere sexcentas? crescet tamen hydra nocendi
Tristis, ubi ac ferrum tellure reciditur imâ,
Fœcundusque chalybs sceleris, jam sanguine tinctus,
Expleri nequit, at totum depascitur orbem.
Quid memorem tormenta, quibus prius horruit

ævum,

Balistasque, Onagrosque, et quicquid Scorpio sævus Vel Catapulta potest, Siculique inventa magistri, Angligenûmque arces, gaudentes sanguine Galli Fustibales, fundasque quibus cum numine fretus Stravit Idumæum divinus Tityrus hostem.

Adde etiam currus et cum temone Britanno Arviragum, falcesque obstantia quæque metentes. Quin aries ruit et multâ Demetrius arte, Sic olim cecidere.

Deerat adhuc vitiis nostris dignissima mundo Machina, quam nullum satis execrabitur ævum; Liquitur ardenti candens fornace metallum,

Fusaque decurrit notis aqua ferrea sulcis :

Exoritur tubus, atque instar Cyclopis Homeri,
Luscum prodigium, medioque foramine gaudens!
Inde rotæ atque axis subeunt, quasi sella curulis,
Qua mors ipsa sedens hominum de gente triumphat.
Accedit Pyrius pulvis laquearibus Orci
Exulis, Infernæ pretiosa tragemata mensæ,
Sulphureaque lacu, totaque imbuta Mephiti.
Hinc glans adjicitur, non quam ructare vetustas
Creditur, ante satas prono cum vertice fruges.
Plumbea glans, livensque suæ quasi conscia noxæ,
Purpureus lictor Plutonis, epistola fati.
Plumbis obsignata, colosque et stamina vitæ
Perrumpens, Atropi vetulæ marcentibus ulnis.
Hæc ubi vincta, subit vivo cum fune minister,
Fatalemque levans dextram, qua stupeus ignis
Mulcetur vento, accendit cum fomite partem
Pulveris inferni, properat, datur ignis, et omnem
Materiam vexat, nec jam se continet antro
Tisiphone, flammâ et fallaci fulmine cincta;
Evolat, horrendumque ciet bacchata fragorem.
It stridor, cælosque omnes et Tartara findit.
Non jam exaudiri quidquam vel musica sphæræ
Vel gemitus Erebi, piceo se turbine volvens,
Totamque eructans nubem glans proruit imo
Precipitata, cadunt urbes formidine, muri
Diffugiunt, fragilisque crepant cœnacula mundi.
Strata jacent toto millena cadavera campo,
Uno ictu; non sic pestis, non stella maligno
Afflatu perimunt. En Cymba Cocytia turbis
Ingemit, et defessus opem jam portitor orat.

Nec glans sola nocet, mortem quandoque susurrat Aura volans, vitamque aer quam paverat, aufert. Dicite vos, Furiæ! qua gaudet origine monstrum? Nox Ætnam, noctemque Chaos genuere priores, Etna Cacum ignivomum dedit, hic Ixiona Græcis Cantatum, deinde Ixion cum nubibus atris

Congrediens genuit monachum, qui limen opaca Triste colens sellæ, noctuque et Dæmone plenum Protulit horrendum hoc primum cum pulvere mon

strum.

Quis monachos mortem meditari, et pulvere tristi Versatos neget? atque humiles queis talia cordi Tam demissa, ipsamque adeo subeuntia terram?

Nec tamen hic mortis rabies stetit; exilit omni Tormento pejor Jesuita, et fulminat orbem, Ridens bombardas miseras, quæ corpora perdunt Non animas; raroque ornantur sanguine regum Obstreperæ stulto sonitu, crimenque fatentes. Sistimus hic, inquit fatum, sat prata biberunt Sanguinis, innocuum tandem luet orbis Abelum. G. HERBERTE.

ALIA POEMATA LATINA.

AD AUCTOREM INSTAURATIONIS MAGNÆ.

[FRANCISCUM BACON.]

PER strages licet auctorum veterúmque ruinam
Ad famæ properes vera Tropæa tuæ,
Tam nitidè tamen occidís, tam suaviter hostes,
Se quasi donatum funere quisque putat.
Scilicet apponit pretium tua dextera fato,
Vulneréque emanat sanguis, ut intret honos.
O quám felices sunt, qui tua castra sequuntur,
Cùm per te sit res ambitiosa mori.

[merged small][ocr errors][merged small]

POST EDITAM AB EO INSTAUR. MAGNAM.

QUIS iste tandem? non enim Vultu ambulat
Quotidiano. Nescis, ignare? audies.
Dux Notionum; Veritatis Pontifex;
Inductionis Dominus, et Verulamii;
Rerum Magister Unicus, at non Artium:
Profunditatis Pinus, atque Elegantiæ;

Naturæ Aruspex intimus; Philosophiæ
Erarium, Sequester Experientiæ,
Speculationísque; Æquitatis Signifer ;
Scientiarum sub pupillari statu

Degentium olim Emancipator; Luminis
Promus Fugator Idolûm, atque Nubium:
Collega Solis: Quadra Certitudinis:
Sophismatum Mastix; Brutus Literarius,
Authoritatis exuens Tyrannidem:
Rationis et Sensus stupendus Arbiter.
Repumicator mentis: Atlas Physicus,
Alcide succumbente Stagiritico;
Columba Noæ, quæ in vetustate Artibùs
Nullum locum requiemque cernens, præstitit
Ad se suumque Matris, Arcam regredi.
Subtilitatis terebra; Temporis nepos
Ex veritate Matre; Mellis Alveus ;
Mundique et Animarum Sacerdos Unicus;
Securisque Errorum; ínque Natalibus
Granum Sinapis, acre aliis, Crescens sibi;
O me prope Lassum! Juvate Posteri.

GEOR. HERBERT. ORAT. PUB. IN
ACADEM. CANTAB.

IN OBITUM INCOMPARABILIS FRANCISCI VICE-
COMITIS SANCTI ALBANI, BARONIS VERULAMII.

DUM longi lentíque gemis sub pondere morbi,
Atque hæret dubio tabida vita pede;

Quid voluit prudens Fatum, jam sentio tandem:

« ForrigeFortsett »