Sidebilder
PDF
ePub

vestrum panxit maxima facta patrum, quae a poeta sene scripta sunt, cum iam carminum gloria vigeret quae in laudem Romanorum fecerat.

Graviora de Ennio ex ipsius libris excerpsit M. Varro, qui quos libros de poetis scripsit eorum in primo de Ennii vita egit; et ut ille posterioris aetatis scriptoribus locupletissimus auctor erat de Ennio, ita ipsum putaveris non adiisse nisi limpidissimos fontes h. e. attendisse si quae Ennius ipse de se in carminibus suis memorasset, qui quidem etiam de Naevio perhibuit quae ille in carmine testatus erat (vid. Gell.). Itaque de Ennio Varronem haec scribere testis Gellius est (ann. XII fr. v) Claudium et Tuditanum consules (quibus ante dixit Gellius Livium Andronicum primam fabulam docuisse) sequuntur Q. Valerius et C. Mamilius quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro scripsit eumque cum septimum et sexagesimum annum haberet duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere. Alibi exposui, quam condicionem fuisse huius duodecimi annalium libri existimem, ut ea commoda esset occasio, qua talia de se Ennius expromeret. De cuius libri rationibus si recte iudicavi, credibile fit non merum aetatis annum ibi definivisse Ennium verum alia plura de genere et patria et rebus gestis exposuisse, ut hoc nomine huius libri exitus accessisse videatur ad similitudinem quandam versuum quibus Horatius extremam libri primi epistolam finivit: qui ita dicit (nam non inutile est ad hanc rem quam ago horum versuum memorem fuisse)

Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,

Me libertino natum patre et in tenui re
Maiores pennas nido extendisse loqueris,
Ut quantum generi demas virtutibus addas:
Me primis urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui praecanum solibus aptum
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,

Me quater undenos sciat implevisse decembres Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno. Itaque ut huius libri finem, quoad eius licebat, pluribus illustrarem, in eodem libro posui nullo teste non solum venustam comparationem qua fortis equi senectutem cum sua composuit (vi), verum etiam illa quibus se Messapiae originis esse et Rudiis oriundum et ex Rudino homine civem Romanum exstitisse (VII. VIII) non sine gloria fassus est: quibus fortasse vel illa accedebant quae Gellius (ad xii fr. vii) narrat Ennium dixisse sese tria corda habere quod loqui Graece et Osce et Latine sciret, si quidem haec non tam de sermone vulgari quam de scripto libro accipienda sunt. Verum tamen si cui parum probabile videatur, praeter ea quae Varronis

fide constant illa quoque quae supra collegi in illius libri exitu locum habuisse, nihilo minus haec et illa totidem sunt Ennii de se testimonia. Quae curiosius expendenda sunt. Ac primum quidem quod Varro non solum scribit Ennium cum duodecimum annalem exararet ipso teste septimum et sexagesimum annum habuisse, sed consules quoque memorat quibus consulibus natus sit Ennius, colligere licet Varronem hoc non sine illo effecisse, verum ex consulibus, si forte nominati erant Horatii exemplo, quibus sexagesimum septimum annum agebat Ennius, computando eruisse quo consulari anno idem natus fuerit. Raro enim exemplo in hoc uno ex vetustissimis Romanorum poetis annus natalis antiquitus constabat, cum plerique quando diem obiissent ex 'annalium monumentis' peti posset, de natalibus nihil compertum esset. Et Varronem videmus etiam alia in Ennii annalibus quae ad computationem annorum pertinerent sectatum esse et indagasse, qui quae Ennius dixit (ann. 501 sq.) septingenti sunt paulo plus aut minus anni Augusto augurio postquam inclita condita Roma est, non tam in eam aetatem qua haec Ennius scripserit quam in sua ipsius tempora cadere affirmat.

In Ennii autem anno natali cum Varrone conspirat Cicero, qui cum ita scribit in Bruto 18,72 hic Livius primam fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit, anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quarto decimo et quingentesimo, ut hic ait, quem nos sequimur, se Attici annalem sequi fatetur, cuius libri singularem diligentiam cum alibi velut in oratore (34, 120) tum supra in Bruto (3, 14; 4, 15) magnis et meritis laudibus praedicavit. Sed qui attenderit apud Gellium 1. c. hoc idem de Andronici prima fabula cum Varronis de Ennio memoria coniungi, dabit fortasse posse fieri ut Atticus in ea re a Varronis auctoritate profectus sit. Minus accuratum est sed in summa rei non discedit testimonium Ciceronis quod in primo disputationum Tusculanarum (1, 3) posuit: ut sero a Romanis poeticam acceptam doceret annis fere inquit DX post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio Caeci filio M. Tuditano consulibus anno ante natum Ennium, qui fuit maior natu quam Plautus et Naevius.*) Annum eundem et eosdem consules designat, sed is

*) Pravo iudicio pergunt interpretes Tulliani enuntiatum relativum delere: quod ad Livium nimirum pertinens aptum erat ac paene necessarium propterea quia intererat verum initium poesis Romanae indicari, et quia fuit qui Livium iuniorem Plauto et Naevio haberet (Brut. 18, 73). Quod vero ambiguitatem pronominis offendunt, quae nulla est, si quis recte sensum scriptoris accepit, multa sunt quae probant eam ambiguitatem scriptores non refugisse, velut de prov. cons. 6, 14 itaque ille alter aut ipse est homo doctus... aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur. Quid si cuius ad Gabinium referri velis? aut pro Mur. 3, 7

annus utrum quingentesimus decimus an decimus quartus fuerit, in incerto relinquit, neque hoc ibi ad rem pertinebat.*)

Horum testium fide cum Ennii annus natalis satis certo constitutus sit, restat ut Hieronymi indicium perpendamus qui in Eusebii canonibus chronicis ab ipso conversis et suppletis ad a. Abrahae 1777 (h. e. u. c. 514) scribit Quintus Ennius poeta Tarenti nascitur, qui a Catone quaestore Romam translatus habitavit in monte Aventino parco admodum sumptu contentus et unius ancillae ministerio. In quibus quae praeterea habentur deinceps suis locis disceptabuntur. In anni autem definitione ut ab illis testibus anno discedit, ita sibi ut solet constitit, cum a. Abrahae 1849 (h. e. a. u. c. 586) scribit: Ennius poeta septuagenario maior articulari morbo perit sepultusque in Scipionis monumento via Appia intra primum ab urbe miliarium; quidam ossa eius Rudiam ex Ianiculo translata adfirmant. Qui enim a. u. c. 514 natus a. 586 mortuus est non potest non septuagenario maior diem obiisse. Sed in utroque numero putamus erratum esse, incertum quo principio. Suetonius enim, quem sequi solet Hieronymus, quos numeros in vita Ennii posuerit nescitur, qui in libello de gramm. 2 p. 100 R. cum Cratetem Mallotem inter secundum (a. u. c. 553) et tertium bellum Punicum (a. u. c. 605) sub ipsam Ennii mortem Romam venisse scribit, annum mortis non falso sed obiter significavit. Hieronymum autem, cuius haec sunt de Caecilio ad a. Abr. 1838 (h. e. a. u. 575) Statius Caecilius comoediarum scriptor clarus habetur natione Insuber Gallus et Ennii primum contubernalis; quidam Mediolanensem ferunt; mortuus est anno post mortem Ennii et iuxta Ianiculum sepultus, non alium nunc quam illo loco annum mortis Ennianae probabile est sumpsisse.

Sed de morte Ennii suppetunt non minus certa testimonia quam de anno natali et ea quidem quibus etiam ille confirmatur. Cicero enim in Bruto (20, 78) de C. Sulpicio Gallo agens scribit hoc praetore ludos Apollini faciente cum Thyestem fabulam docuisset Q. Marcio Cn. Servilio consulibus mortem obiit Ennius (h. e. a. u. 585). Quorum fides non est quod labefactetur cum Reifferscheidio. Nihil enim erat quod a Cicerone aut Attico (ne de Varrone dicam) illo tempore certius aut facilius cognosci posset, quam aut quo anno Thyestes fabula data esset aut quibus consulibus Ennius poeta

sed me non minus Ser. Sulpicii conquestio quam Catonis accusatio commovebat, qui gravissime se ferre dixit eqs. Ad utrum qui pertinere dicimus, Catonemne an Sulpicium?

*) Ne quid praetermittatur, in adnotatione addam quod Cicero in Bruto 18, 73, cum Accii de Livii aetate errorem refutat, C. Cornelio Q. Minucio consulibus (h. e. a. 557), quibus Accius Livii fabulam datam esse voluit, Ennium XL annos natum fuisse scribit, si non falso, certe non satis accurate dici.

clarissimus mortem obiisset. Cui memoriae accedit altera eiusdem Ciceronis qui Catonem in dialogo de senectute (5, 14) ita de Ennio versibus eius de senectute (ann. XII fr. vI) memoratis loquentem induxit equi fortis et victoris senectuti comparat suam: quem quidem probe meminisse potestis, anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules T. Flamininus et M' Acilius (h. e. a. u. 604) facti sunt, ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus (h. e. a. u. 585) mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus (h. e. item a u. 585, quia natus erat a. 520) legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasi. sed annos septuaginta natus (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo quae maxima putantur onera paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.*) Perspicuum est compluribus indiciis inter se consentientibus eundem a Catone annum dici qui est apud Ciceronem in Bruto, et his quidem testimoniis cum annum mortis tum per septuaginta annorum aetatem etiam annum natalem certissime constitui. Nihil quo utare Gellii tabulis chronologicis percipitur quas XVII 21, 49 exponit, qui a legatione philosophorum ab Atheniensibus Romam missa (quam notum est in a. u. 599 cadere) ita pergit neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit, in quibus quantum peccatum sit non est quod curiosius explicetur.

ex

Rudinum **) quod Cicero Ennium et Cicerone teste Ennius semet ipse dixit (ann. XII fr. Iv et vin), Rudiis natum intelligunt, id quod cum alibi tradatur, velut a Silio Italico eo loco quem infra indicavi, tum a Strabone, qui lib. vi inde a 3, 5 p. 281C tv τὴν τῶν ̓Ιαπύγων χώραν describens, cum de traiectu ageret qui Tarentum inter et Brundisium esset, ita scribit évteûdev dè tygýoavtes φορὸν πνεῦμα προσέχουσι τοῖς μὲν Βρεντεσίνων λιμέσιν, ἐκβάντες δὲ πεζεύουσι συντομώτερον ἐπὶ Ῥοδιῶν πόλεως Ἑλληνίδος, ἐξ ἧς ἦν ὁ ποιητὴς Ἔννιος, situmque urbis paulo post (3, 6 p. 282) accuratius hoc modo definit τὰ μὲν ἐν τῷ παράπλῳ πολίχνια εἴρηται, ἐν δὲ τῇ μεσογαίᾳ Ῥοδίαι τέ εἰσι καὶ Λουπίαι καὶ μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης Αλητία.***) Qui quas potissimas esse eius regionis urbes dicit, Tarentum et Brundusium, earum virtutes inter

*) Dubites num haec ad orationem Ennii redeant in qua is extrema vita de paupertate sua et senectute dixerit. Certe haec diversa sunt ab illis de equi senectute quae dixit Cato.

**) Rudinum appellavit Ennium Ausonius quoque (ann. 575) et ex Cicerone scholiastae eius.

***) Pomponius Mela cum scribit 11 4, p. 48, 12 Parth. post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria Brundisium, Valetium, Lupiae eqs alium locum vel eius oppidi alium situm designare mihi non videtur. Ceterum cf. Plin. nat. hist. III 99-102.

se collatas aestimat et inprimis Brundusinos portus Tarentinis superiores praedicat (1. c. καὶ εὐλίμενον δὲ μᾶλλον τὸ Βρεντέσιον· ἑνὶ γὰρ στόματι πολλοὶ κλείονται λιμένες ἄκλυστοι κτλ). Quare Ennius si de patria sua verba fecit, versus qui habet laudem Brundusini portus (ann. 488) Brundisium pulcro praecinctum praepete portu et hic fortasse locum (sed ubi non?) nancisci potuit. Suetonius autem si forte in ea parte Virorum Illustrium, qua Ennium tractabat, cum Rudias diceret Tarenti viciniam memoraverat, esset unde Hieronymi error oreretur, qui Ennium Tarenti natum scripsit, quamquam idem paene inscius et ipse Rudias (sive Rudiam) Ennii patriam subindicat cum dicit quidam ossa eius Rudiam ex Ianiculo translata adfirmant. Cur enim Rudias, si non erat natale solum? De terra ipsa in qua media sitae sunt Rudiae Strabo (282) τῆς εἰρημένης inquit χερρονήσου, ἣν Μεσσαπίαν τε καὶ Ἰαπυγίαν καὶ Καλαβρίαν καὶ Σαλεντίνην κοινῶς οἱ πολλοὶ προσαγορεύουσιν: unde utrumque intelligitur et quid Calabria ad Ennium et quid Messapia, quem Ovidius (art. am. III 409) Calabris in montibus ortum dixit (similiter Silius loco infra citato), et cuius poesim Horatius c. IV 8 Calabras Pierides appellavit, ad quae in Acronis scholiis adnotatur significat Ennium qui facta Africani descripsit oriundum de Raudino oppido Calabriae, ideo Calabrae Musae. Messapium autem Ennium teste Aeliano Suidas dixit (cf. ann. XII fr. vii) et Messapiam originem suam Ennium ipsum memorasse Servius testis est (ibid.) eamque pluribus verbis Silius Italicus (xII 393) ornavit, qui poetam Ennium centurionem in bello Hannibalico in Sardinia fortiter pugnantem in honorem poetae poetica quadam libertate finxit; qui cum canit

Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,
Miscebat primas acies, Latiaeque superbum
Vitis adornabat dextram decus; hispida tellus
Miserunt Calabri; Rudiae genuere vetustae,
Nunc Rudiae solo memorabile nomen alumno,

possit exemplo esse eius modi quo forte Ennius patriam suam et originem verbis extulerat.*) Nam Ennium originem Messapiam prodidisse dubitari non debuit, ac poetae licuit, ut se Messapium affirmaret, dicere se a rege Messapo originem ducere, qui terrae nomen dedit, ut Strabo tradit (1x 2, 13 p. 405 C) ¿v dè tỷ Avenδονία Μεσσάπιον ὄρος (Pausan. Ix 22, 5) ἐστὶν ἀπὸ Μεσσάπου, ὃς εἰς τὴν Ἰαπυγίαν ἐλθὼν Μεσσαπίαν τὴν χώραν ἐκάλεσεν; idem Stephanus Byz. p. 447 Μ. Μεσσάπιον ὄρος Εὐβοίας . . . ἀπὸ Μεσσάπου τοῦ μετοικήσαντος εἰς Ἰταλίαν, qui paulo ante

*) De lingua Messapia et inscriptionibus circa Rudias inventis olim Mommsenus egit in dial. Italiae inferioris p. 59 sqq. Cf. Deeckium mus. Rhen. xxxvi 577.

« ForrigeFortsett »