Sidebilder
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

University of California Santa Cruz

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

PA 6382

A2 1903

PRAEFATIO

Q. Ennii poetae versibus superstitibus collectis et quantum fieri potuit emendatis et explicatis restat ut nonnulla pertractentur, de quibus in singulorum versuum adnotatione agi apte non poterat. Quare reliquiis suo apparatu adornatis duas praemittere disputationes constitui, quarum altera HISTORIAM ENNII ab ipsius initiis usque ad hunc librum editum persequi conabor eo potissimum consilio ut ne quid testimoniorum quod exstat de Ennio desideretur, altera autem DE LIBRIS ENNIANIS disseram, ita ut eorum materiam et compositionem iis fere numeris et rationibus quibus olim explanare studeam.

I. HISTORIA ENNII

De Q. Ennii rebus disputaturus initium scribendi facio ab iis quae versus servati de eo vel testimonia quibus ii accepti feruntur memoriae produnt. Itaque plenum nomen eius angooτixis habebat quae erat in nonnullis libris Quintus Ennius fecit (inc. LII), et hoc duplex nomen eius multi poetae et scriptores et grammatici vulgarunt, multi Ennium nominitarunt: quo nomine poeta ipse se appellat aut ab aliis appellari iubet (vid. infr.), "Evviov Suidas (Scip. 1) et Strabo (v. infr.); Quintum Persius dixit sed ut Ennius nomen in vicinia esset (ann. I fr. XII) cor iubet hoc Enni postquam destertuit esse Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo. Quem Quintum nostrum vocat Caesar in epistola ad Frontonem (scen. inc. II), haud improbabiliter docti homines Q. Ennium esse voluerunt, et Ennius cum alibi in epistolis Frontonianis tum in eadem epistola Sota Ennianus (p. 217) memoratur.

In saturis poetam nonnumquam de se suisque rebus verba fecisse unum certe quod exstat exemplum fidem facit, cum in satura (lib. II fr. 1) a nescio quo se his verbis salutari finxit Enni poeta salve qui mortalibus Versus propinas flammeos medullitus, atque ubi de se dixit, ut mea est opinio item in saturis (64), numquam poetor nisi si podager, probabile est eum plura de vita sua ac moribus perstrinxisse. Neque est quod non ipse credatur suam imaginis formam epigrammate (1) laudasse quod Ennianum esse Cicero testatur aspicite o cives senis Enni imaginis formam: Hic

[blocks in formation]
« ForrigeFortsett »