Sidebilder
PDF
ePub

curam.

Quae si cum sociis stultus, cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis, et excors;
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopes, nebulones, Alcinoique.
In cute curanda plus aequo operata iuventus;
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharae cessatum ducere cu
Vt iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:
Vt teipsum serves, non expergisceris? atqui,
Si noles sanus, cures hydropicus: et, ni
Posces ante diem librum cum lumine; si non
Intendes animum studiis, et rebus honestis;
Invidia, vel amore vigil torquebere: nam cur,
Quae laedunt oculum, festinas demere; si quid
Est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude;
Incipe: qui recte vivendi prorogat horam,
Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
Labitur, et labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum, puerisque beata creandis.
Vxor, et incultae pacantur vomere silvae.
Quod satis est, cui contingit, nihil amplius optet.
Non domus, et fundus, non aeris acervus, et auri
Aegroto domini deduxit corpore febres,

Non animo curas: valeat possessor oportet,

Si comportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupit, aut metuit, iuvat illum sic domus, et res,

Vt lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentes.

Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis, acescit.
Sperne voluptates: nocet emta dolore voluptas.

Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis:
Invidia Siculi non invenere tyranni

Maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit, et meus,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.

Ira furor brevis est: animum rege; qui, nisi paret,
Imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam, qua monstret eques: venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus: nunc adbibe puro
Pectore verba puer; nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu. Quod si cessas, aut strenuus anteis;
Nec tardum opperior, nec praecedentibus insto.

EPISTOLA III.

AD IVLIVM FLORVM.

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris

Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos, Hebrusque nivali compede vinctus;
An freta vicinas inter currentia turres,

An pingues Asiae campi, collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis, et paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus, et rivos ausus apertos?

Vt valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet, auspice Musa?
An tragica desaevit, et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? monitus, multumque monendus,
Privatas ut quaerat opes, et tangere vitet
Scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo:
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
Ingenium, non incultum est, et turpiter hirtum.
Seu linguam caussis acuis, seu civica iura

Respondere paras, seu condis amabile carmen;
Prima feres edere victricis praemia: quod si
Frigida curarum fomenta relinquere posses,
Quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parvi properemus, et ampli,
Si patriae volumus, si nobis vivere cari.
Debes hoc etiam rescribere, si tibi curae,
Quantae conveniat, Munatius: an male sarta
Gratia nequidquam coit, et rescinditur, ac vost
Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat,
Indomita cervice feros. Vbicumque locorum
Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus;
Pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.

EPISTOLA IV.

AD ALBIVM TIBV LLVM.

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere, quod Cassi Parmensis opuscula vincat?
An tacitum silvas inter reptare salubres,
Curantem quidquid dignum sapiente, bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore. Dî tibi formam,
Dî tibi divitias dederunt, artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno,
Qui sapere, et fari possit quae sentiat, et cui
Gratia, fama, valetudo contingat abunde,
Et mundus victus, non deficiente crumena?
Inter spem, curamque, timores inter, et iras,
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.
Grata superveniet, quae non sperabitur, hora.
Me pinguem, et nitidum bene curata cute vises,
Quum ridere voles Epicuri de grege porcum.

« ForrigeFortsett »