Sidebilder
PDF
ePub

Foedus æternæ bonitatis ? Undâ
Num salutari mulier sacerdos
Tinget in vitam, Sephorámque reddet

Lustrica mater?

Pilei quadrum capiti rotundo
Ritè quadrabit? Pharium camillo
Supparum Christi, et decus Antichristi

Pontificale ?

48

Pastor examen gregis exigendum
Curet invitus, celebrare cænam
Promptus arcanam, memorando Jesu

Vulnera dira ?

52

Cantibus certent Berecynthia æra
Musicûm fractis ? reboéntve rauco
Templa mugitu ? Illecebris supremi ah

Rector Olympi

56

Captus humanis ? libitúmque nobis,
Scilicet, regi id superûm allubescet ?
Somniúmque ægri cerebri profanum est

Dictio sacra ?

60

Haud secus lustri lupa Vaticani
Romuli fæcem bibit, et bibendam
Porrigit poc'lo, populisque et ipsis

Regibus aureo.

6+

Non ità æterni Witakerus acer
Luminis vindex, patriæque lumen
Dixit, aut sensit; neque celsa summi

Penna Renoldi,

08

Certa sublimes aperire calles,
Sueta celestes iterare cursus,
Lata misceri niveis beatæ

Civibus aulæ ;

72

Nec Tami, aut Cami accola saniore
Mente, qui coelum sapit in frequenti
Hermathenäo, et celebri Lyceo

Culta juventus,

76

Cujus affulget genio Jovæ lux,
Cui nitens Sol justitiæ renidet,
Quem jubar Christi radiantis alto

Spectat Olympo.

80

Bucerum laudem ? memorémque magnum
Martyrem ? gemmas geminas renati
Aurei sæcli, duo dura sacri

Fulmina belli ?

84

Alterum Camus liquido recursu,
Alterum Tamus trepidante lymphâ
Audiit, multum stupuítque magno

Ore sonantem.

88

Anne mulcentem Rhodanum, et Lemanum
Prædicem Bezam viridi in senecta?
Octies cujus trepidavit atas

Claudere denos

92

Solis anfractus reditúsque, et ultra
Quinque percurrens spatiosa in annos
Longiùs florem viridantis æyi

Prorogat et ver.

96

Oris erumpit scatebra perenni
Amnis exundans, gravidíque rores
Gratia foecunda animos apertis

Auribus implent.

100

Major hic omni invidia, et superstes
Millibus mille, et Sadecle, et omnium
Maximo Calvino, aliísque veri

Testibus æquis ;

104

Voce olorina liquidas ad undas
Nunc canit laudes Genitoris almi
Carmen, et Nato canit, eliquante

Numinis aura,

108

Sensa de castu sacra puriore,
Dicta de cultu potiore sancta,
Arma quæ in castris jugulent severi

Tramitis hostes.

112

Cana cantanti juga ninguidarum
Alpium applaudunt, resonántque valles ;
Jura concentu nemorum sonoro,

Et pater Ister

116

Consonant longè ; pater et bicornis
Rhenus assensum ingeminat, Garumna,
Sequana, atque Arar, Liger: insularum et

Undipotentum

120

Magna pars intenta Britannicarum
Voce conspirat liquida: solúmque,
Et salum, et cælum, æmula præcinentis

More, modóque

124

Concinunt Bezæ numeris, modísque
Et polo plaudunt; referúntque leges
Lege quas sanxit pius ardor, et rex

Scoto-britannus.

128

Sicut edictum in tabulis ahenis
Servat æternum pia cura regis
Qui mare, et terras, variísque mundum

Temperat horis :

132

Cujus æqualis soboles parenti
Gentis electæ pater, atque custos ;
Par et ambobus, veniens utrinque

Spiritus almus;

136

Quippe Tres-unus Deus; unus actus,
Una natura est tribus ; una virtus
Una Majestas, Deitas et una,

Gloria et una.

140

Una vis immensa, perennis una
Vita, lux una, et sapientia una,
Una mens, una et ratio, una vox, et

Una voluntas

[ocr errors]

Lenis, indulgens, facilis, benigna ;
Dura, et inclemens, rigida, et severa ;
Semper æterna, omnipotens, et æqua,

Semper et alma:

148

Lucidum cujus speculum est, reflectens
Aureum vultûs jubar, et verendum,
Virginis proles, sata cælo, et alti in-

terpres Olympi :

152

Qui Patris mentémque, animúmque sancti
Filius pandit face noctiluca,
Sive doctrinæ documenta, seu com-'

pendia'Vitæ,

156

Publicæ, privæ, saera scita regni
Regis ad nutum referens, domûsque
Ad voluntatem Domini instituta

Singula librans,

100

Luce quam

Phoebus melior refundit, Lege, quam legum- tulit ipse -lator, Cujus exacti officii suprema est

Norma voluntas.

16+

Cæca mens humana, hominum voluntas
Prava, et affectus rabidi : indigétque
Luce mens, normâ officii voluntas,

Lege libido,

108

Quisquis hanc surda negat aure, quà se
Fundit ubertim liquidas sub auras,
Ille ter prudens, sapiénsque, et omni ex

Parte beatus.

172

Ergò vos Cami proceres, Tamique,
Quos viâ flexit malesuadas error,
Denuo rectum, duce Rege Regum, in-

sistite callem.

176

Vos metus tangit si hominum nec ullus,
At Deum fandi memorem et nefandi
Vindicem sperate, et amona solis

Tartara diris ;

180)

« ForrigeFortsett »