Sidebilder
PDF
ePub

Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset :
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiés, quotiès Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa
Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant,
Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis hora
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci
Alma Parens, sensusque vias per membra reclusit;
Haud solas namque intùs agit vivata facultas,
Qua sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.

Ideas of
Beauty, Pro-
portion, and
Order.

Hearing, also improveable by the Judgment.

Taste.

Smell.

Reflection, the other source of our

Ideas.

Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripa
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.
Soul, some Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia norunt;
Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ

Ideas approach the

by single Avenues,

some by two, others by

every Sense.

Sight, an

Passim, quà data porta, ruunt, animoque propinquant. Illustration. Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos, Example of Sæva et in eternas mersit natura tenebras : Illi ignota dies lucet, vernusque colorum

the first.

Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.

Corporis at filum, et motus, spatiumque locique Figure, Mo- Intervalla datur certo dignoscere tactu :

tion, Exten

second.

sion, of the Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua duplex, Exclusæque oculis species irrumpere tendunt

Pain of ye

Per digitos. Atqui solis concessa potestas

Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Pleasure, Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitia campus, mistæ lasciva feruntur

3d.

Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, et porta glomerantur in omni.
Nec vario minus introitu magnum ingruit Illud,
Quo facere et fungi, quo res existere circùm
Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire
Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, qua sensilis arte
Affectare viam, atque animi tentare latebras
Materies (dictis aures adverte faventes)
Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor
Millia multigenis pandant se corpora seclis,
Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit
Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu,
Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus
Denique mobilitas linquit, texturave partes,
Ulla nec orarum circumcæsura coërcet.
Hæc conjuncta adeò tota compage fatetur
Mundus, et extremo clamant in limine rerum,
(Si rebus datur extremum) primordia. Firmat
Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles;
Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat,
Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris,
Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est
Ponderibus, textu, discursu, mole, figura
Particulas præstare leves, et semina rerum.
Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministra
Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem,
Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè

Also, Power, Existence, Unity, Succession, Direction.

Primary
Qualities of
Bodies.

Magnitude, Solidity, Mobility, Texture, Figure.

Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditus queat allabi, sonitumque propaget.
Cominùs interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

*

*

*

LIBER QUARTUS.

HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.

Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,
Linquis, et æternam fati te condis in umbram!
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ;
Et languere oculos vidi, et pallescere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondam, fallere Soles :
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota!
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctus, Stellanti templo, sincerique ætheris igne,

Unde orta es, fruere; atque oh si secura, nec ultra Mortalis, notos olim miserata labores

Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas; Humanam si fortè altâ de sede procellam Contemplere, metus, stimulosque cupidinis acres, Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus; Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

*

*

INSCRIPTION FOR A WOOD IN A PARK.

[Printed from the original among the Stonehewer MSS.; Gray has given the date, "May 1742.”—Ed.]

Αζόμενος πολυθηρον 1 ἐκηβόλου ἄλσος ̓Ανάσσας,
Τᾶς δεινᾶς τεμένη λείπε, κυναγέ, θεᾶς,
Μοῦνοι ἄρ ̓ ἔνθα κύνων ζαθέων κλαγγεῦσιν ὑλαγμοί,
̓Ανταχεῖς Νυμφᾶν ἀγροτεραν κελάδῳ.

1 Gray has Toλuðńpov.—[ED.]

VOL. I.

« ForrigeFortsett »