C. Crispi Sallustii Belli Catilinari et Jugurthini historiae

Forside
Typis T. et J. Swords, 1808 - 196 sider
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 62 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Side 61 - Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est.
Side 59 - Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam ; laudamus divitias, sequimur inertiam ; inter bonos et malos discrimen nullum ; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum, ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hie pecuniae aut gratiae servitis ; eo fit, ut impetus fiat in vacuam rempublicam.
Side 53 - De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Side 4 - ... et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Side 21 - ... viri? nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
Side 50 - OMNIS homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Side 3 - Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulcrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est;- vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Side 5 - ... regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume potero paucis absolvam; nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.

Bibliografisk informasjon