Tusculanarum disputationum ad M. Brutum libri quinque

Forside
Weidmannsche buchh., 1872 - 307 sider
 

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 217 - ... o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Side 5 - Naevius. sero igitur a nostris poetae vel cogniti vel recepti. quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium.
Side 119 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret...
Side 217 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Side 20 - Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus, quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat.
Side 157 - Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum máxime interfuisset , tam exiguam vitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur.
Side 270 - At eius picturam, non poesin, videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non vident, nos ut videremus effecerit ? Quid ergo ? aut Homero delectationem animi ac voluptatem, aut cuiquam docto defuisse umquam arbitramur?
Side 18 - Cogitare enim, et providere, et discere, et docere, et invenire aliquid, et tam multa alia, meminisse, amare, odisse, cupere, timere, angi, laetari : haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat. Quintum genus adhibet vacans nomine ; et sic ipsum animum ¿vTe\é%eiav appellat novo nomine, quasi quandam continuatam motionem et perennem.
Side 85 - Nullum vero id quidem argumentum est : nam ut agri non omnes frugiferi sunt, qui coluntur, falsumque illud Accii : Prolxie etui in segetem sunt deteriorem datae Fruges, lamen ipsae suapte natura enitent, sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus. Ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est...
Side 219 - Pythagorae manavit aetatem, quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem ferunt venisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam. cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret. at illum artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum.

Bibliografisk informasjon