Sidebilder
PDF
ePub

At

Hom. exemplis Od. F. 3. legitur, πόδες δ ̓ ὑπερικταίνοντο. Απ Hes. aliam prodit lectionem : Υποακταίνοντο· ἔτρεμον. Quam ipsam, non vulgatam, ob oculos habuit vetus Criticus, Lysanias ap. Etym. Μ. 739. Λυσανίας ἐπὶ τοῦ τρέμειν φησὶ τετάχθαι.” [Vide G. Burges. ad Æsch. Eum. 1. c. et Nov. 'Thes. Gr. L. 1088–89.] “Hes. Ακταίνουσα τρέμουσα, ἢ ἀσφαλῶς κρατοῦσα. D. R. ad Tim. 1. c. Illud ἀσφαλῶς κρατοῦσα firmat Hermanni conjecturam, Pseud-Orpheo 4. 376. feliciter restituentis verbum ἀκταίνειν :

ὁππότε γάρ μιν πάγχυ κάμῃς ἐνὶ χείρεσι πάλλων,
ἐξαπίνης ὄρσει νεογιλοῦ παιδὸς αὐτὴν,
Μαίης ἐν κόλπῳ κεκληγότος ἀμφὶ γάλακτι.
χρὴ δέ σε τετληῶτι νόῳ ἀκταινέμεν αἰεὶ,
μή πως ήπεδανοῖο λυθεὶς ὑπὸ δείματος ἔξω
ἐκ χειρῶν οὐδάσδε βαλων, χόλον αἰνὸν ὀρίνῃς
ἀθανάτων.

"

« Pro αινέμεν, quod aperte mendosum est, conj. κηδαινέμεν Bernard. ad Thom. Μ. 177. Sed magis placeret μελεδαινέμεν eodem sensu.' ” Tyrwh. " De corrupto ανέμεν equidem probabilius esse existimo verbum, quo firmiter tenere, quam quo curare, cavere, indicetur, positum esse. Præterea in tali loco non est mutatio facienda, nisi quæ literarum similitudine sese tueatur. Quare neque κηραινέμεν nec μελεδαινέμεν placet. Propius ad AINEMEN accedit 'AKTAINEMEN. Itaque hoc reposui. Hes. Ακταίνειν μετεωρίζειν. ̓Ακταίνουσα· τρέμουσα, ἢ ἀσφαλῶς κρατοῦσα. #sch. Eum. 36. Ως μήτε σωκεῖν μήτε μ' ἀκταίνειν βάσιν.” Hermann.

Ceterum de vv. ̓Ακταίνω et ̓Ακτάζω, deque compp. fuse actum est in Novo Thes. Gr. L. 1086.90.

Thetfordia, Martii 12. A.D. 1824.

VOL. XXIX.

Cl. Jl.

NO. LVIII. 2 C

384

Litteræ quædam ineditæ ex autographis inter schedas D'ORVILLIANAS, in Bibliotheca Bodleiana adservata descripta.

Viro celeberrimo amicissimoque J. Ph. D'Orville
S. D. P. Wesseling.

DIODORUS ante hos duodecim dies in meas ædes immigravit ; hospitio exceptum comitesque schedas diligenter examinavi, nec multum, quod Camussati esset, reperi: variantes, quæ dicuntur, bonæ sunt notæ, sed paucissimæ libris posterioribus adscriptæ. Gratiæ horum omnium caussa a me tibi debentur et habebuntur. De Wolfio, quod narras, gratissimum accidit: perge, quæso, Diodori apud eum causam agere, quam et ipse ubi paulo plus otii fuero nactus, illi commendabo. Montefalconium in opere egregio strenuum esse lætor, speroque et ibi me reperturum quod Bibliothecæ Diodori prodesse possit. Tu, si occasio ferat, exquire ex illo, ecquid ejus generis Mss. catalogi sint comprehensuri. Maffei Antiq. Galliarum exemplar a te dudum habui; itaque hoc, aut si prius malueris, commoda occasione ad te redibit. Politicum carmen de Constantini donatione legere non memini: forte non aliud atque illud erit, quod ex Bulengero, sed soluta oratione scriptum, Fabricius L. V. bibl. Gr. C. 3. [Vol. 6. p. 5.] inseruit. Novi in re literaria nihil hic geritur; neque enim nova tibi erit Græca historia numis ab Havercampo illustrata, quam fugientibus oculis nuper inspexi. Ferunt Ottonem Balduini opera recensaturum, [sic] et alium, cujus nomen haud succurrit, ex juris consultorum familia. Habebis intra decem aut xii. dies a me dissertationem in numos quosdam Thesauri Morelliani, cui locum in Miscellaneis, si vacet, peto. Vale et me ama. Trajecti 24. ixber [1735.]

Clarissimo Amicissimoque Viro Jac. Phil. D'Orville

S. P. D. J. Alberti.

Post continuas dilationes, quæ vel Jobi patientiam expugnassent, tandem prodiit Glossarium meum,' quod pro amicitiæ

Cui titulus Glossarium Græcum in sacros novi Faderis libros, er Mss. primus edidit, notisque illustravit Joannes Alberti, Ecclesiastes Harlemensis. accedunt ejusdem Miscellanea critica in Glossas Nomicas, Suidam, Hesychium ; et index auctorum ex Photii Lexico inedito. 8vo. Lug. Bat. 1735.

tessera ad te mitto, ea lege, ut sicubi errorem detexeris, candide (ut inter bonos solet) me moneas, ne in Hesychii editionem forte propagetur. Versor nunc in lit. 4. pag. 240. citiori (ut spero) gradu stadium correpturus. Pro transmissis novissimis Observationibus gratias ago maximas. Sed aliud est, quod te porro velim. Ableganda sunt quanto ocyus exemplaria ad Cll. Viros Wolfium et Fabricium. Fasciculum cui credam, nescio, neque tibi gravis esse vellem, ut hanc curam susciperes, quum apud vos commoda dabitur occasio. Quæso itaque, ut quam primum me certiorem facias, quæ via tibi certissima videatur, quæve nunc forte occasio ad manus sit, ne ulterius morantem gelu opprimat. Sic optime de me mereberis, quem tuum esse nosti. Vale. Harlemi pridie idus Jan. MDCCXXXV.

Eruditissimo Amicissimoque Viro J. Ph. D'Orvillio
S. P. D. Ti. Hemsterhuis.

Me nuper ab itinere Groningano reducem adventiciæ literæ tuæ exceperunt: iis apertis, quicquid ex procrastinatione molestiæ animo adhæserat, illico dissipatum est. Gratulor, Glossis meis in honoratiorem locum promotis. Eloqui non possum, quam mihi tuum fratrisque tui carmen, quo Petrum nostrum, suavissimum illud caput, condecorasses, placuerit. De Luciano actum est in vincula solutus, nunquam redibo: tempore non suo injuriam insignem mihi fecerunt Bibliopola; Gesnerum optem in hanc provinciam succedere; videtur enim mihi a literis Græcis non mediocriter instructus, et ad versionem conficiendam facultate singulari. Nescio quanto opere Anti-Pauwiana tua desiderem: tergum egregie laceratum nullam nobis misericordiam commovebit: vide tamen, ne cicatricem ducant vulnera in Miscellaneis postremis impressa. Quanquam viderit åuaρεύειν, pessime tamen rem egit: scribendum enim ὡς ὕδωρ ἀνὰ τοὺς κήπους ἀμαρεύων, vertendumque quasi aquam per hortos fexu multiplici derivaret. En tibi meam disputationem de Lysiæ loco, et emendatione Meursiana: si punctum tuum ferat, non intercedo, quin Miscellaneis inseratur; sin minus, Pythagoræi xváμou scriptorem nunquam divinassem: ita mihi salivam movit nobilissimus Hudecoperus, ut te obtester, ne desinas illum meo quoque nomine, si quid valere potest, instigare ad ornanda Miscellanea. Jure fatalem annum erudito orbi conquereris : paratas habebam ad Juliani Cæsares adnotationes, quas rogatus ad Liebium mitterem: jamque manum admoveram epistolæ obsignandæ, quum de obitu ejus nuncius ad me perfertur. Quid tandem est illud scripti, quod titulum Chrestomathiæ Burmannianæ præfert? an pater horribilis libelli, sic enim audio, detec

tus ? percupio videre. Arnaldi vita in summo periculo versatur, longiorem ejus usuram, et meliorem in nonnullis mentem ex animo precor : de his aliisque plura coram : quamvis enim necdum certi quicquam constituerim, credo tamen me Amstelodamum hisce feriis venturum. An urbe aberis, et quo maxime tempore? facile enim intelligis, me gratissimo itineris illius fructu nolle privari. Plurimum salve a Venema et Burmanno nostris, cum quibus hanc vesperam jucunde ponam: genio tuo poculum libabitur. Optimo fratri tuo multam a me salutem. Vale et

me ama.

Franequera, XXVII Junii, MDCCXXXVI.

ADVERSARIA LITERARIA.

NO. XXXVII.

In honorem Gul. Browne, Eq. &c.
Φοῖβε Παρνάσσου μεδέων λύρας τε,
Φοῖβε, τυίδ ̓ ἐλθ' αἴποκα κἀτέρωτα
Εκλυες πάρος, μεῦ ἄκουσον, ὅττι

Δήν σε κάλημμι.

Εὐκόμων δός μοι χαριτων ἄωτον,
Σοὶ γὰρ ἰατρὸν φίλον ἔξοχ ̓ ἄλλων
Γαρύεν με θυμὸς ἄνωγεν Αίο-

ληΐδι μολπᾷ.

Τῷ φρενὸς καρπὸν γλυκὺν εὐνοοῦτ ̓ ἐκ
Στήθεος φιλοφροσύνας μέγιστον

Μνάμ' ἀποσπένδω χυτοῦ ἀμφὶ τύμβον
Νέκταρος ἔρσαν.

Εἰπέ μοι τάχιστ', Υγίεια, τέκνον

Χρυσέας ἀνωδυνίας φέριστον,

Εἰπέ μοι τάχιστ ̓ ὅσα χάρματ ̓ ἄλλοις
Ζωὸς ἔθηκε.

Πολλάκις θέλγητρα φέροντος αὐτοῦ
Εὐθαλῶν κούραις ἐρύθαμ' ἐρώτων
̓Αγλαόν θ ̓ ἅβας κλέος αὖθις ἐννύ

χευε παρειαῖς.

Τον νόσων φεῦγ ̓ ἀργαλέων ὅμιλος,
Τον γόαι καὶ θυμοβόραι μέριμναι,
Τον μάλιστ ̓ ἔχθαιρεν ἄναξ τε Νερτέ-
ρων Αϊδωνεύς.

Νῦν Καμοῦ κλεινὰς ἐγέραρεν ὄχθας,
Μουσικᾶς δρεψεν ἄωτον, ἐκ δὲ
Αφθονεστάτης χερὸς εὐθάητον

θῆκεν ἀγῶνα.

'Αλλ' ἔθ', ̓Αχοῖ, Περσεφόνας δομόνδε, Τῷ κλυτὸν μολπᾶς φέρ' ἔπαινον, ἔνθα, Ὡς Φαὼν πάροιθε, μέτεστιν Αἰο

ληίδι κούρα.

RENNELL: Coll. Reg.

ARTIS MEDICA LAUS.

Scire potestates herbarum usumque medendi.

O beatorum series soluta

Temporum! o savi nova regna Lethi!
Posteris semper sacer, o Satoris

Lapsus Adami!

[blocks in formation]
« ForrigeFortsett »