Sidebilder
PDF
ePub

EPIGRAMS,

TRANSLATED FROM THE LATIN OF OWEN.

IN IGNORANTEM ARROGANTEM LINUM.

CAPTIVUM, Line, te tenet ignorantia duplex.
Scis nihil, et nescis te quoque scire nihil.

ON ONE IGNORANT AND ARROGANT.

THOυ mayst of double ign'rance boast,
Who know'st not that thou nothing know'st.

PRUDENS SIMPLICITAS.

Ur nulli nocuisse velis, imitare columbam:
Serpentem, ut possit nemo nocere tibi.

PRUDENT SIMPLICITY.

THAT thou mayst injure no man, dove-like be,
And serpent-like, that none may injure thee!

AD AMICUM PAUPEREM.

EST male nunc? Utinam in pejus sors omnia vertat. Succedunt summis optima sæpe malis.

TO A FRIEND IN DISTRESS.

I WISH thy lot, now bad, still worse, my friend;
For when at worst, they say, things always mend.

OMNIA me dum junior essem, scire putabam:
Quo scio plus, hoc me nunc scio scire minus.

WHEN little more than boy in age,
I deem'd myself almost a sage;
But now seem worthier to be styled,
For ignorance-almost a child.

LEX TALIONIS.

MAJORUM nunquam, Aule, legis monumenta tuorum: Mirum est, posteritas si tua scripta legat.

RETALIATION.

THE works of ancient bards divine,
Aulus, thou scorn'st to read;
And should posterity read thine,
It would be strange indeed!

DE ORTU ET OCCASU.

SOLE oriente, tui reditûs a morte memento!
Sis memor occasûs, sole cadente, tui!

SUNSET AND SUNRISE.

CONTEMPLATE, when the sun declines,
Thy death, with deep reflection!
And when again he rising shines,
Thy day of resurrection!

TRANSLATIONS FROM THE FABLES OF GAY,

LEPUS MULTIS AMICIS.

[These translations were composed in January, 1800, scarcely three months before the death of the Poet. While he was engaged on the first fable "The Hare and many Friends" -he exclaimed, “O that I could recall the days when I could repeat all this fable by heart, when I used to be called upon to do so for the amusement of company!" Hayley was led by the freedom and spirit of these translations to print not only those which were left finished, but even a fragment of two verses, being the commencement of another fable.]

LUSUS amicitia est, uni nisi dedita, ceu fit,
Simplice ni nexus fœdere, lusus amor.
Incerto genitore puer, non sæpe paternæ
Tutamen novit, deliciasque domûs:
Quique sibi fidos fore multos sperat, amicus
Mirum est huic misero si ferat ullus opem.

Comis erat, mitisque, et nolle et velle paratus
Cum quovis, Gaii more modoque, Lepus.
Ille, quot in sylvis, et quot spatiantur in agris
Quadrupedes, nôrat conciliare sibi;

Et quisque innocuo, invitoque lacessere quenquam
Labra tenus saltem fidus amicus erat.
Ortum sub lucis dum pressa cubilia linquit,
Rorantes herbas, pabula sueta, petens,
Venatorum audit clangores ponè sequentum,
Fulmineumque sonum territus erro fugit.
Corda pavor pulsat, sursum sedet, erigit aures,
Respicit, et sentit jam prope adesse necem.
Utque cancs fallat latè circumvagus, illuc,
Unde abiit, mirâ calliditate redit;
Viribus at fractis tandem se projicit ultro
In mediâ miserum semianimemque viâ.
Vix ibi stratus, equi sonitum pedis audit, et, oh spe
Quam lætâ adventu cor agitatur equi!

Dorsum (inquit) mihi, chare, tuum concede, tuoque
Auxilio nares fallere, vimque canum.

Me meus, ut nosti, pes prodit-fidus amicus
Fert quodcunque lubens, nec grave sentit, onus.
Belle miselle lepuscule, (equus respondet) amara
Omnia quæ tibi sunt, sunt et amara mihi.
Verum age-sume animos-multi, me pone, bonique
Adveniunt, quorum sis citò salvus ope.
Proximus armenti dominus bos solicitatus
Auxilium his verbis se dare posse negat.
Quando quadrupedum, quot vivunt, nullus amicum
Me nescire potest usque fuisse tibi,
Libertate æquus, quam cedit amicus amico,
Utar, et absque metu ne tibi displiceam;

Hinc me mandat amor. Juxta istum messis acervum
Me mea, præ cunctis chara, juvenca manet;
Et quis non ultro quæcunque negotia linquit,
Pareat ut dominæ, cum vocat ipsa, suæ ?
Neu me crudelem dicas-discedo-sed hircus,
Cujus ope effugias integer, hircus adest.
Febrem (ait hircus) habes. Huc, sicca ut lumina
languent!

Utque caput, collo deficiente, jacet!

Hirsutum mihi tergum; et forsan læserit ægrum,
Vellere eris melius fultus, ovisque venit.

Me mihi fecit onus natura, ovis inquit, anhelans
Sustineo lanæ pondera tanta meæ ;

Me nec velocem nec fortem jacto, solentque
Nos etiam sævi dilacerare canes.
Ultimus accedit vitulus, vitulumque precatur
Ut periturum alias ocyus eripiat.

Remne ego, respondet vitulus, suscepero tantam,
Non depulsus adhuc ubere, natus heri ?
Te, quem maturi canibus validique relinquunt,
Incolumem potero reddere parvus ego?
Præterea tollens quem illi aversantur, amicis
Forte parum videar consuluisse meis.
Ignoscas oro. Fidissima dissociantur

Corda, et tale tibi sat liquet esse meum,

Ecce autem ad calces canis est! te quanta perempts
Tristitia est nobis ingruitura !-Vale!

[ocr errors]

AVARUS ET PLUTUS.

ICTA fenestra Euri flatu stridebat, avarus
Ex somno trepidus surgit, opumque memor.

Lata silenter humi ponit vestigia, quemque
Respicit ad sonitum respiciensque tremit;
Angustissima quæque foramina lampade visit,
Ad vectes, obices, fertque refertque manum.
Dein reserat crebris junctam compagibus arcam
Exultansque omnes conspicit intus opes.
Sed tandem furiis ultricibus actus ob artes
Queis sua res tenuis creverat in cumulum.
Contortis manibus nunc stat, nunc pectora pulsans
Aurum execratur, perniciemque vocat;
O mihi, ait, misero mens quam tranquilla fuisset,
Hoc celasset adhuc si modo terra malum!
Nunc autem virtus ipsa est venalis ; et aurum
Quid contra vitii tormina sæva valet?

O inimicum aurum! O homini infestissima pestis,
Cui datur illecebras vincere posse tuas ?

Aurum homines suasit contemnere quicquid honestum est,

Et præter nomen nil retinere boni.

Aurum cuncta mali per terras semina sparsit;
Aurum nocturnis furibus arma dedit.

Bella docet fortes, timidosque ad pessima ducit,
Fodifragas artes, multiplicesque dolos,
Nec vitii quicquam est quod non inveneris ortum
Ex malesuadâ auri sacrilegâque fame.
Dixit, et ingemuit; Plutusque suum sibi numen
Ante oculos, irâ fervidus, ipse stetit.
Arcam clausit avarus, et ora horrertia rugis
Ostendens, tremulum sic Deus increpuit.

Questibus his raucis mihi cur, stulte, obstrepis aures?
Ista tui similis tristia quisque canit.

Commaculavi egone humanum genus, improbe? Culpa,
Dum rapis, et captas omnia, culpa tua est.
Mene execrandum censes, quia tam pretiosa
Criminibus fiunt perniciosa tuis ?

Virtutis specie, pulchro ceu pallio amictus
Quisque catus nebulo sordida facta tegit.
Atque suis manibus commissa potentia, durum
Ét dirum subito vergit ad imperium.

Hinc, nimium dum iatro aurum detrudit in arcam
Idem aurum latet in pectore pestis edax.

Nutrit avaritiam et fastum, suspendere adunco
Suadet naso inopes, et vitium omne docet.

Auri et larga probo si copia contigit, instar
Roris dilapsi ex æthere cuncta beat:

Tum, quasi numen inesset, alit, fovet, educat orbos,
Et viduas lacrymis ora rigare vetat.

« ForrigeFortsett »