The Histories of Livy: Books I, XXI, and XXII. With Extracts from Books IX, XXVI, XXXV, XXXVIII, XXXIX, XLV

Forside
Eldredge & brother, 1882 - 364 sider
 

Utvalgte sider

Innhold

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 33 - Cum perfusus horrorе venerabundus adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset, 'abi, nuntia/ inquit, 'Romanis 7 caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
Side 14 - Sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, 9 haud in magno equidem ponam discrimine: ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit...
Side 221 - Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit : huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret...
Side 41 - luppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque».
Side 85 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat ; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat ; caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali non voluptate modus finitus ; 15 vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora ; id ° quod gerendis rebus superesset quieti datum ; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum...
Side 14 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Side 14 - ... mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit ; labente deinde paulatim disciplina velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nee vitia nostra nee remedia pati possumus, lQ perventum est.
Side 14 - Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat.
Side 208 - Cursor illo corporis robore, illo animi ! victus esset consiliis juve25 nis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit! Id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his, quos nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab insi30 diis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret.
Side 115 - Quatriduum cirea rupem consumptum, jumentis prope fame absumptis : nuda enim fere cacumina sunt, et si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles et apricos quosdam colles habent, rivosque prope silvas, et jam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data triduo.

Bibliografisk informasjon