Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, Indoctusque pilæ discive trochive quiescit, Ne spissæ risum tollant impune coronæ :
Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quidni? Liber et ingenuus, præsertim census equestrem Summam nummorum vitioque remotus ab omni. Tu nihil invita dices faciesve Minerva ;
Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Mæci descendat judicis aures. Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis: delere licebit
Quod non edideris; nescit vox missa reverti. Silvestres homines sacer interpresque Deorum Cædibus et victu fœdo deterruit Orpheus; Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; Dictus et Amphion. Thebanæ conditor arcis Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit hæc sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno: Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtæusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit; dictæ per carmina sortes, Et vitæ monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis, ludusque repertus Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyra sollers et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quæsitum est: ego nec studium sine divite vena, Nec rude quid possit video ingenium; alterius sie Altera poscit opem res et conjurat amice. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit Venere et vino; qui Pythia cantat Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nec satis est dixisse, Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est. Et, quod non didici, sane nescire fateri. »
Ut præco, ad merces turbam qui cogit emendas, Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fenore nummis. Si vero est, unctum qui recte ponere possit Et spondere levi pro paupere et eripere atris Litibus implicitum, mirabor si sciet inter- Noscere mendacem verumque beatus amicum. Tu seu donaris seu quid donare voles cui, Nolito ad versus tibi factos ducere plenum Lætitiæ; clamabit enim Pulchre bene! recte! Pallescet super his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. Ut qui conducti plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis Et torquere mero, quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus : si carmina condes, Numquam te fallant animi sub vulpe latentes : Quinctilio si quid recitares, « Corrige sodes
Hoc, aiebat, « et hoc. » Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem ; Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, incomptis allinet atrum Traverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus; non dicet, « Cur ego amicum Offendam in nugis?» Hæ nugæ seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre. Ut mala quem scabies aut morbus regius urget Aut fanaticus error et iracunda Diana, Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam, Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, « Succurrite, » longum Clamet, Io cives! » non sit, qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, Qui scis, an prudens huc se projecerit atque Servari nolit? Dicam, Siculique poëtæ
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis; Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam
Fiet homo et ponet famosæ mortis amorem. Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum Polluerit patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit ac velut ursus Objectos caveæ valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus; Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.
I. MECENAS, atavis edite regibus. II. Jam satis terris nivis. III. Sic te, Diva potens Cypri.
IV. Solvitur acris hiems. V. Quis multa gracilis.
VI. Scriberis Vario. VII. Laudabunt alii.
VIII. Lydia, dic, per omnes.
IX. Vides ut alta stet nive.
X. Mercuri, facunde nepos.
XI. Tu ne quæsieris.
XII. Quem virum aut heroa.
XIII. Quum tu, Lydia, Telephi.
XIV. O navis, referent in mare.
« ForrigeFortsett » |