Sidebilder
PDF
ePub
[blocks in formation]

PARISIIS. — EXCUDEBANT PLON FRATRES,

VIA VULGO DICTA DE VAUGIRARD, 36,

6 23750583 i 3530246X

EDITORIS MONITUM.

In hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 1844), perpaucis mutatis, secuti sumus. Poëtæ tres Vitas præfiximus : 1. Suetonii, ex edit. BaumgartenCrusii; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum denique Horatii chronologiam ex edit. Oxoniensi (1847) repeti curavimus.

Parisiis, 1851.

SUETONIT

Horatius Flaccus, Venusinus , patre ( ut ipse tradit) libertino!, et exactionum coactore; ut vero creditum est , salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, u Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ? » Bello Philippensi, excitus a Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit : ac primo Mæcenali, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur illo epigrammate , ubi inquit:

« Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo , tu tuum sodalem
Hinnulo videas strigosiorem ; »

sed multo magis extremis , tali ad Augustum elogio : « loratii Flacci , ut mei, memor esto. » Augustus ei epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Mecenatem scripto significat : « Ante ipse scribendis cpistolis amicorum sufficiebam : nunc

Sat. 1, 6. 6, 45, 46; Epist. I, 20. 20.

« ForrigeFortsett »