Sidebilder
PDF
ePub

Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum 10
Ad limen, (si ritë adeo, si pectore puro,)
Obscurae reserans Naturae ingentia claustra.
Tu caecas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altae penetralia Mentis. 15
Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favoni,
(Quod tibi crescit opus) “simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia, motus,
Quanquam parva, dabunt. Laetum vel amabile quicquid
Usquam oritur, trahithinc ortum; mec surgit ad auras, 20
Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variae vital artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiae vinclum: Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans, 25
Deformesque fugat curas, vanosque timores:
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quae te (mirüm) noctesque diesque
Assidue fovet inspirans, linguamgue sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes; 30
Aurea non alia se jactat origine Musa.
*Principio, ut magnum foedus Natura creatrix
Firmavit, tardus jussitaue inolescere membris
Sublimes animas; tenebroso in carcere partem
Noluit aetheream longo torpere veterno: 35
Nec per se proprium passa exercere vigorem est,
Ne sociae molis conjunctos sperneret artus,
Ponderis oblita, et coelestis conscia flammae.
Idcircó “innumero ductu tremere undique fibras -
Nervorum instituit: tum toto corpore miscens 40
Implicuit laté ramos, et sensile textum,
Implevitgue humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certé, atque levissima quaedam
Wis versatur agens, parvosque infusa canales
Perfluit; assidué externis quae concita plagis, 45
Mobilis, incussique fidelis nuntia motsis,
Hinc indé accensā contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.
Namgue illic posuit solium, et sua templa sacravit
‘Mens animi: hanc circum coèunt, densoque feruntur 50
Agmine notitiae, simulacraque tenuia rerum :
Ecce autem naturae ingens aperitur imago
Immensae, variique patent commercia mundi.
Acuti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenae, 55
Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro

• Use and extent of the subject. d Union of the soul and body. ° Office of the nervous system. * Sensation, the origin of our ideas.

.

Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientām, ultröque serenat
Caeruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellae
Certatim menti, atque aditus quino agnine complent.
& Primas tactus agit partes, primusque minutae
Laxat iter cascum turbae, recipitoueruentem.
Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille
Imperium affectat senior, penitusque medullis,
Visceribusque habitat totis, pellisque recentem
Funditur in telam, et laté per stamina vivit.
Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo
Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit;
Sopitus mollisomno, tepidoque liquore
Circumfusus adhuc : tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit coeli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum saevior adstat,
Humanaeque comes vitae Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ore querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.
"Tum species primūm patefacta est candida Lucis
(Usque vices aded Natura bonique, malique,
Exaquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primūm, ignotosque bibunt nova lumina soles.
"Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima coeli
Progenies, ortumque tuum ; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et caerula regna?
Gratiate Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendaeque simul Formidinis ora,
Pervigilesque aestus Curarum, atque anxius Angor:
Undique Laetitia florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus AEther.
Omnia nec tuided invalidae se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vistanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, et mirae spectacula lucis:
* Nescio quá tamen haec oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitoue sequentes;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubise Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum futilus colluxerit ardor,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

* The touch, our first and most extensive sense.

* Sight, our second sense. ' Digression on light.

* Sight, imperfect at first, gradually improves,

Extemplo hic obverti aciem, quae fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.
Altior huic veró seisu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas, 110
Quod simul atque aetas volventibus auxerit annis,
| Haec simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturae quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent. - 115
Nec minor m in geminis viget auribus insita virtus,
Nectantum in curvis quae pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aériis invecta rotis) longèque recurset;
Scilicet Eloquio hac sonitus, haec fulminis alas, 120
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undae,
Calliope quotiës, quotiës Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti 125
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.
"At medias fauces, et lingeæ humentia templa
Gustus habet, quâ se insinuet jucunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.
° Naribus interea consedit odora hominum vis, 130
1)octa leves captare auras, Panchaîa quales
Vere novo exhalat, Floraeve quod oscula fragrant
Roscida, cum Zephyri furtim sub vesperis horá
Respondet votis, mollemdue aspirat amorem.
P Tot portas altae capitis circumdedit arci 135
Alma Parens, sensäsque vias per membra reclusit;
Haud solas: namdue intus agit vivata facultas,
Quà sese explorat, contemplatusque repentë
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim 140
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.
Qualis Hamadryadum quondam si forté sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripá 145
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham :

Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem s
Unā inferre gradus, ună succedere sylvae 150
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum -

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

* Nec veró simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quae bina ostianòrunt;
Hae privos servant aditus; fine legibus illae
Passim, quâ data porta, ruunt, animoque propinquant.
* Respice, cui a cunistristes extinxit ocellos,
Saeva et in aeternas mersit natura tenebras:
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum -
Offusus nitor est, et viva gratia formae.
* Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu:
Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua duplex
Exclusaeque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandae est radios immittere lucis.
“Undique proporró sociis, quacunque pates.cit
Notitiae campus, mistas lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formaeque dolorum
Terribiles visu, et portà glomerantur in omni.
* Nec vario minus introitu magnum ingruit Illud,
Quo facere et fungi, quo res existere circum
Quamgue sibi proprio cum corpore scimus, etire
Ordine, perpetuoque per aevum flumine labi.
Nunc age quo valeat pacto, qua sensilis arte
"Affectare viam, atque animi tentare latebras
Materies (dictis aures adverte faventes)
Exsequar. Imprimis spatii quam multa per aequor
Millia multigenis pandant se corpora seclis, |
Expende. Haudunum invenies, quod mente licebit
Amplecti, nedum proprius deprendere sensu,
w Molis egens certae, aut solido sine robore, cujus
Denique mobilitas linquit, texturave partes,
Ulla nec orarum circumcasura coercet.
Haec conjuncta adeo totă compage fatetur
Mundus, et extremo clamantin limine rerum,
(Si rebus datur extremum) primordia. Firmat
Haec eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeath) haec oculinec lucidus arguit orbis.
Inde potestatum enasci densissima proles;
Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat,
Quicquid mare bibis, vel concava concipit auris,
Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est
Ponderibus, textu, discursu, mole, figura
Particulas praestare leves, et semina rerum.
Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrå

q Ideas approach the soul, some by single avenues, some by two,

others by every sense. r Illustration.—Light, an example of the first. • Figure, motion, extension, of the second. t Pleasure, pain, of the third. u Also power, existence, unity, succession, duration. v Primary qualities of bodies. w Magnitude, solidity, mobility, texture, figure.

155

160

165

170

175

180

185

190

195

Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem,
Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè
Detorquent, retrôque docent se vertere flammas. 200
Nunctrepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor aethera per magnum, latedue natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditàs queat allabi, somitumque propaget.
Cominūs interdum non ullo interprete per se 205
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,

Sensiferumque urgent ultrö per viscera motum. * * *

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER QUARTU.S. HAct enus haud segnis Naturae arcana retexi Musarum interpres, primusque Britanna per arva Romano liquidum deduxi flumine rivum. Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris, Linquis, et asternam fati te condis in umbram | 5 Vidi egomet duro graviter concussa dolore Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem; Et languere oculos vidi, et pallescere amantem Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque, Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum. 10 Visa tamen tardi demüm inclementia morbi Cessare est, reducemdue iterum roseo ore Salutem Speravi, atque ună tecum, dilecte Favoni! Credulus heu longos, ut quondām, fallere Soles: Heu spes nequicquam dulces, atque irrita votal 15 Heu maestos Soles, sine te quos ducere flendo Per desideria et questus jam cogor inanes At Tu, sancta anima, et nostri non indigaluctas, Stellanti templo, sincerique aetheris igne, Unde orta es, fruere; atque o si secura, nec ultra 20 Mortalis, notos olim miserata labores Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas; Humanam si forté altà de sede procellam Contemplère, metus, stimulosque cupidinis acres, Guadiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum 25 Irarum ingentem, et savos sub pectore fluctus; Respice et has lacrymas, memori quasictus amore Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum

Dumjuvat, et mutae vana haec jactare favillae. * * *

« ForrigeFortsett »