Sidebilder
PDF
ePub

LATIN.

Rev. N. Pocock, M.A.

DISTRIBUTION OF MARKS.

Marks. No Candidate will be allowed for Translation more than

800 For Composition in prose or verse, or in both, more than

600 For Grammatical Questions more than 600

Total

2,000

I.--Latin Grammatical Questions, 600 Marks.

1. Give the genitive case of bos, os, custos, mel, cassis, verber, senex, iter, abies.

2. Of what genders are the names of trees, rivers, countries, winds usually? Mention such exceptions as you know of.

3. Mention any verbs that you know, which are conjugated partly according to one conjugation, partly according to another.

4. What cases are governed by vescor, memini, contendo, refert, oportet, pudet ?

5. What are the different meanings of aliquis, quidam, quisque, quisquam, quivis ?

6. What are neuter-passive verbs ? What frequentative? What inceptive ? State what terminations they respectively have, and give instances.

7. What exceptions are there to the rule of prepositions preceding their cases ?

8. State the quantity of the following words, proving it by quotations whenever you can—torus, humor, soror, miles, judex, sidus, populus, modus, scilicet, silex.

9. What moods are governed by quod, ut, quum, quamvis, quoniam, quando, etsi, quippe qui ?

10. Give the derivations of malo, particeps, appetitus, supremus, conjugium, naufragium, tectum, lectisternium, auspicium.

11. What are the quantities of as, es, is, us final ? State the exceptions and quote as many lines as you can in proof of your answer.

12. What is the meaning of the term Heteroclites ? What different classes of them are there ? Mention all the words you remember which come under this designation.

[ocr errors]

II.-Passages for Translation, 800 Marks.

Virgil.

Hos ego digrediens lacrymis affabar obortis : Vivite felices, quibus est fortuna peracta Jam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies ; nullum maris æquor arandum ;,

Arva neque Ausoniæ semper cedentia retro
Quærenda. Effigiem Xanthi, Trojamque videtis,
Quam vestræ fecere manus; melioribus, opto,
Auspiciis, et quæ fuerit minus obvia Graiis.
Si quando Tybrim vicinaque Tybridis arva
Intrâro, gentique meæ data mænia cernam;
Cognatasque urbes olim, populosque propinquos
Epiro, Hesperiâ, quibus idem Dardanus auctor,
Atque idem casus, unam faciemus utramque
Trojam animis : maneat nostros ea cura nepotes.

Namque canebat, utì magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis : ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis.
Tum durare solum, et discludere Nerea Ponto
Cæperit, et rerum paulatim sumere formas.
Jamque novum ut terræ stupeant lucescere solem,
Altiùs atque cadant, submotis nubibus, imbres.
Incipiant silvæ cùm primùm surgere, cùmque
Rara per igrotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamâssent: ut littus, Hyla, Hyla, omne sonaret.
Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.

Cæsar.

Prima luce, quum summus mons a T. Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus, aut Labieni, cognitus esset : Considius equo admisso ad eum adcurrit; dicit, montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri; id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Cæsar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei præceptum a Cæsare, ne prælium committeret, nisi ipsius copiæ prope hostium castra visæ essent, ut undique uno tempore in hostes inpetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Cæsar cognovit, et montem a suis teneri, et Helvetios castra movisse, et Considium, timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renunciasse. Eo die, quo consuerat, intervallo hostes sequitur et millia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

Quum contra exspectationen omnium Cæsar Uxellodunum venisset oppidumque operibus clausum animum adverteret ; neque ab obpugnatione recedi videret ulla conditione posse; magna autem copia frumenti abundare oppidanos, ex perfugis cognosset; aqua prohibere hostem tentare coepit. Flumen infimam vallem dividebat; quæ totum pæne montem cingebat, in quo positum erat præruptum undique oppidum Uxellodunum. Hoc flumen averti loci natura prohibebat: sic enim in imis radicibụs montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis derivari posset. Erat autem oppidanis difficilis et præruptus eo descensus, ut, prohibentibus nostris, sine vulneribus ac periculo vitæ neque adire flumen, neque arduo se recipere possent adscensu. Qua difficultate eorum cognita, Cæsar, sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos descensus conlocatis, aqua fluminis prohibebat oppidanos, quorum omnis postea multitudo aquatum unum in locum conveniebat.

Horace.

Cælo supinas si tuleris manus
Nascente Lunâ, rustica Phidyle ;
Si thure placâris et horna

Fruge Lares, avidâque porcâ ;
Nec pestilentem sentiet Africum
Fæcunda vitis, nec sterilem seges
Rubiginem, aut dulces alumni

Pomifero grave tempus anno.
Nam, quæ nivali pascitur Algido
Devota, quercus inter et ilices,
Aut crescit Albanis in herbis,

Victima, Pontificum secures
Cervice tinget. Te nihil attinet
Tentare multâ cæde bidentium
Parvos coronantem marino

Rore Deos fragilique myrto.
Immunis aram si tetigit manus,
Non, sumtuosâ blandior hostiâ,
Mollivit aversos Penates,

Farre pio et saliente micâ.

Sallust.

Verùm enimvero, prô deûm atque hominum fidem, victoria in manu nobis est; viget ætas, animus valet : contrà illis, annis, atque divitiis, omnia consenuerunt. Tantummodo incepto optus est : cætera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundunt in exstruendo mari, et montibus coæquandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse ? Illos binas, aut ampliùs domos continuare : nobis larem familiarem nusquam ullum esse ? Cùm tabulas, signa, toreumata

« ForrigeFortsett »