Sidebilder
PDF
ePub

emunt, nova diruunt, alia ædificant; postremò omnibus modis pecuniam trahunt, vexant; tamen summâ lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, forìs æs alienum ; mala res, spes multò asperior. Denique quid reliqui habemus, præter miseram animam ? Quin igitur expergiscimini ? En illa, illa, quam sæpe optâstis, libertas; præterea divitiæ, decus, gloria, in oculis sita sunt: fortuna ea omnia victoribus præmia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica, magis quàm oratio mea, vos hortentur. Vel imperatore, vel milite me utemini; neque animus, neque corpus à vobis aberit. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum unà consul agam: nisi fortè me animus fallit, et vos servire magis, quàm imperare, parati estis.

Terence.

De illius peccatis plura dicet, cum dabit
Alias novas,

nisi finem maledictis facit.
Adeste æquo animo : date potestatem mihi,
Statariam agere ut liceat per silentium :
Ne semper servos currens, iratus senex,
Edax parasitus, sycophanta autem impudens,
Avarus leno, assidue agendi sint mihi
Clamore summo, cum labore maxumo.
Mea caussa, caussam hanc justam esse, animum

inducite, Ut aliqua pars laboris minuatur mihi. Nam nunc novas qui scribunt, nihil parcunt seni : Si qua

laboriosa est, ad me curritur : Sin levis est, ad alium mox defertur gregem. In hac est pura oratio ; experimini, In utramque partem ingenium quid possit meum. Si nunquam avare pretium statui arti meæ, Et eum esse quæstum in animum induxi maxumum,

Quam maxume servire vostris commodis;
Exemplum statuite in me, ut adolescentuli
Vobis placere studeant potius, quam sibi.

Cornelius Nepos.

Hac pugna pugnata, Romam profectus nullo resistente, in propinquis urbis montibus moratus est. Quum aliquot ibi dies castra habuisset et reverteretar Capuam, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno se ei objecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit; Fabio, callidissimo imperatori, verba dedit. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus juvencorum deligata incendit, ejusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino objectu viso tantum terrorem injecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum, pari ac dictatorem imperio, dolo productum in prælium, fugavit. Ti. Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductus sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Congum est, enumerare prælia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intelligi possit, quantus ille fuerit : quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.

Cicero.

Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istæ copiæ comparentur; deinde singulis medicinam consilii atque orationis meæ, si quam potero, afferam. Unum genus est eorum, qui, magno in ære alieno, majores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima; sunt enim locupletes; voluntas vero et caussa impudentissima. Tu agris, tu ædificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, acquirere ad fidem ? Quid enim exspectas? Bellum? Quid ? ergo in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putas ? An tabulas novas ? Errant, qui istas a Catilina exspectant. Meo beneficio tabulæ novæ proferentur, verum auctionariæ. Neque enim isti, qui possessiones habent, alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod si maturius facere voluissent, neque id quod stultissimum est) certare cum usuris fructibus prædiorum; et locupletioribus his et melioribus civibus ute

remur.

Livy.

Romani, quum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oriretur, morsque tyranni duces magis impigros dedisset Syracusanis, quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt. Secundum Hieronymi cædem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat, vociferatumque ferociter, parentandum regi sanguine conjuratorum esse. Deinde libertatis restitutæ dulce auditu nomen crebro usurpatum, spes facta ex pecunia regia largitionis, militæque fungendæ potioribus ducibus, et relata tyranni fæda scelera fædioresque libidines, adeo mutavere animos, ut insepultum jacere corpus paullo ante desiderati regis paterentur. Quum

ceteri ex conjuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis, quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt. Ceterum prævenerat uon fama solum, (qua nihil in talibus rebus est celerius) sed nuntius etiam ex regiis servis. Itaque Andranodorus et Insulam, et arcem, et alia, quæ poterat, quæque opportuna erant, præsidiis firmarat.

quæque consilia

Scio, audax videri consilium : sed in rebus asperis et tenui

spe

fortissima tutissima sunt: quia, si in occasionis momento, cujus prætervolat opportunitas, cunctatus paullum fueris, nequicquam mox omissam quæras. Unus exercitus in propinquo est: duo haud procul absunt. Nunc aggredientibus spes aliqua est : et jam tentastis vestras atque illorum vires. Si diem proferimus, et hesternæ eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiæ conveniant. Tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendo copias periere duces nostri, ita separati ac divisi opprimi possunt hostes.

Alia belli gerendi via nulla est. Proinde nihil, præter noctis proximæ opportunitatem, exspectemus. Ite, deis bene juvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium irrumpatis, quo vestra tutati estis. Læti et audiere ab novo duce novum consilium, et, quo audacius erat, magis placebat. Reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum : et major pars noctis quieti data est. Quarta vigilia movere.

1

B

66

III.—For Translation into Latin Prose :

Anthemius acknowledged the truth of his maxims, but he deeply felt with grief and indignation, the behaviour of Ricimer; and his passion gave eloquence and energy to his discourse. What favour,"

,” he warmly exclaimed, “ have we refused to this ungrateful man? What provocations have we not endured ? Regardless of the majesty of the purple I gave my daughter to a Goth : I sacrificed my own blood to the safety of the republic. The liberality which ought to have secured the eternal attachment of Ricimer has exasperated him against his benefactor. What wars has he not excited against the empire? How often has he instigated and assisted the fury of hostile nations ? Shall I now accept his perfidious friendship? Can I hope that he will respect the engagements of a treaty who has already violated the duties of a son?

600 Marks.

For Latin Verse:

There is a gentle nymph not far from hence,
That with moist curb sways the smooth Severn

stream,
Sabrina is her name, a virgin pure ;
Whilome she was the daughter of Locrine
That had the sceptre from his father Brute.
She, guiltless damsel, flying the mad pursuit
Of her enraged stepdame Guendolen,
Commended her fair innocence to the flood
That stayed her flight with his cross-flowing course.
The water-nymphs that in the bottom played
Held

up their pearled wrists and took her in, Bearing her straight to aged Nereus' hall.

600 Marks.

« ForrigeFortsett »