Horace: The Satires

Forside
American Book, 1909 - 254 sider
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 26 - Tam multae scelerum facies; non ullus aratro Dignus honos; squalent abductis arva colonis, Et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum ; Vicinae ruptis inter se legibus urbes 510 Arma ferunt ; saevit toto Mars impius orbe : Ut cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
Side 99 - ... et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto, ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.
Side 71 - Satureiano vectari rura caballo, 15 sed quod eram narro, respondes, ut tuus est mos, pauca : abeo ; et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero, magnum hoc ego duco quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, non patre praeclaro sed vita et pectore puro.
Side 47 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Side 115 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Side 35 - ... ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus
Side 8 - Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes, in publica commoda peccem. Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Side 25 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Side 40 - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Side 20 - quia tanti quantum habeas sis.' Quid facias illi ? lubeas miserum esse, libenter Quatenus id facit. Ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces Sic solitus : ' Populus me sibilat, at mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in area.

Bibliografisk informasjon