Sidebilder
PDF
ePub
[blocks in formation]

LECTORI.

Quum

uum sit ipse lyricorum princeps, idemque venerum, et leporum omnium cantor FLACCVS, non aliis describeretur typis oportebat , quam Bodonianis, omnium scilicet nobilissimis , et nitidissimis, e quibus iam profectum est quidquid ab ipsa tandem arte poterat postulari. Cuius ego artificis, simul et eruditorum homi

, qui mecum una volumen

1

(1)

пит

(1) Ennius Quirinus Visconti Romanus, Carolus Fea Nicensis, Stephanus Arteaga Matritensis.

[ocr errors]

ipsum castigarent, industria usus, et doctrina , illud a me Horatianum exemplar exstare volui , quod Italicis praelis , et bibliothecis universis commendationi esset, et ornamento. Iam vero ne quid statim occurreret , quod a mundo simplicique , quem volumus, cultu alienum videretur;statui , quantuni est prolegomenon , scholiorum, et variarum lectionum ab hoc volumine prohibere: immo, si nomina demas Deorum , vel hominum, quae sibi poema quodque praescribit, ne argumenta quidem adesse passus sum ; queis etsi antiquitas quaedam sit munimento, non tamen a me tanti facta sunt, ut tam venustis , tam claris poematis praeponerentur. Nostrarum vero quod erat praecipue partium egimus ita, ut haec editio primum ab ortho

graphia , deinde a lectionum delectu, denique a stigmatum collocatione , quam maxime fieri per nos poterat , commendaretur.

Ad orthographiam quod speetat , cavimus pariter nequid nimis indiligenter, nequid curiose nimis ageremus. Quod institutum nostrum insimulabunt, opinor, nonnulli Angliae, Bataviae, Germaniae,ceterum eruditissimi viri, qui genus aliud orthographiae sectando , otiolum quandoque suum potius delectasse , quam

serio rem egisse videntur. Spissi enim illi, similesque in exitu casus sententiis impedimentum afferunt , tenebras etiam suffundunt; certe si ad nostratum eruditorum aures referantur, vereor , ut queant tolerari. Novi pro hac scribendi ratione testimonia veterum monumentorum

« ForrigeFortsett »