De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum, a Latin reading-book, after Lhomond, by the editor of 'The graduated series of English reading-books'.

Forside
Charles François Lhomond
1861
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Innhold

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 74 - Hic Nasica: Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu...
Side 126 - Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum ; viam munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque; perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pontum et Thraciam...
Side 8 - Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat, hique interregem nominaverant. Quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat.
Side 5 - Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela per omne regni 10 tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt; Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum valida tum temperata et belli et pacis artibus 15 erat civitas. lc ( ( jQ XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Kostili, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit ; patres auctores...
Side 93 - Metellus quum urbem Contrebiam viribus expugnare non posset, ad fallendum hostem convertit animum, et viam reperit, qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat, modo hos occupabat montes, modo ad illos transgrediebatur. Quum interim et suis et hostibus ignota esset causa, cur sic sua mutaret consilia; a quodam amico interrogatus, quid ita incertum belli genus sequeretur : " Absiste," inquit Metellus, " ista quaerere ; namque tunicam...
Side 133 - ... tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.
Side 6 - Consertis deinde manibus, statim duo Romani alius super alium exspirantes ceciderunt : tres Albani vulnerati. Ad casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus. Romanos jam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant : is quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit, ut singulos per intervalla secuturos separatim aggrederetur.
Side 15 - Ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam sepiunt praesidiis. Alia urbis pars muris, alia, Tiberi objecto, tuta videbatur. Pons Sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuisset Horatius Codes, illo cognomine appellatus, quod in alio proelio oculum amiserat.
Side 6 - Curiatiis haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu redit et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant fratri, jam Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit. Jam singuli supererant, sed nee spe nee viribus pares. Alter erat intactus ferro et geminata victoria ferox; alter fessum vulnere, fessum cursu trahebat corpus.
Side 10 - Accius, ea tempestate augur inclytus, id fieri posse negabat, nisi aves addixissent ; iratus rex in experimentum artis eum interrogavit, fierine posset, quod ipse mente concepisset ; Accius, augurio acto, fieri posse respondit. " Atqui hoc," inquit rex, "agitabam, num cotem illam secare novacula possem.

Bibliografisk informasjon