Sidebilder
PDF
ePub

Succenset, miseret, medio exardescit amore, Dum furor inqne oculo gutta minante tremit.

Cernis adhuc dubiam; quid enim? licet impia matris Colchidos, at non sit dextera Timomachi.

IN NIOBES STATUAM.4

Fecerat e viva lapidem me Jupiter; at me
Praxiteles vivam reddidit e lapide.

A NYMPH OFFERING A STATUE OF HERSELF TO VENUS.

Te tibi, sancta, fero imdani; formosius ipsa
Cum tibi, quod ferrem, te, Dea, nil habui.

IN AMOREM DORMIENTEM.5

Docte puer vigiles mortalibus addere curas,
Anne potest in te somnus habere locum?

Laxi juxta arcus, et fax suspensa quiescit,

Dormit et in pharetra clausa sagitta sua;

Longe mater abest; longe Cythere'ia turba:
Verum ausint alii te prope ferre pedem,

Non ego: nam metui valde, mihi, perfide, quiddam
Forsan et in somnis ne meditere mali.

* Anthol. p. 315.

5 lb. p. 332. Cahillianam illam spirat mollitiem. Gray.

FROM A FRAGMENT* OF PLATO.**

Itur in Idalios tractus, felicia regna,

Fundit ubi densam myrtea sylva comam, Intus Amor teneram visus spirare quietem,

Duni roseo roseos imprimit ore toros; Sublimem procul a ramis pendere pharetram,

Et de languidula spicula lapsa manu, Yidimus, et risu molli diducta labella

Murmure quae assiduo pervolitabat apis.

IN FONTEM AQU^ CALID-E.7

Sub platanis puer Idalius prope fluminis undam

Dormiit, in ripa deposuitque facem. Tempus adest, socias, Nymph arum audentior una,

Tempus adest, ultra quid dubitamus? ait. Ilicet incurrit, pestem ut divumque hominumque

Lampada collectis exanimaret aquis: Demens! nam nequiit saevam restinguere flammam

Nympha, sed ipsa ignes traxit, et inde calet.

Irrepsisse suas murem videt Argus in asdes, Atque ait, heus, a me nunquid, amice, velis? llle autem ridens, metuas nihil, inquit; apud te, 0 bone, non epulas, hospitium petimus.

* "Elegantissimum hercle fragmentum, quod sic Latins nostro modo adumbravimus." Gray.

6 The second of the name. Anthol. p. 332.

7 Anthol. p. 354. 8 lb. p. 186.

9 Hanc tibi Rufinus mittit, Rodoelea, eoronam, Has tibi decerpens texerat ipse rosas;

Est viola, est anemone, est suave-rubens hyacynthus, Mistaque JSTarcisso lutea caltha suo:

Sunie; sed aspiciens, ah, fidere desine forma}; Qui pinxit, brevis est, sertaque teque, color.

AD AMOREM.11

Paulisper vigiles, oro, compesce dolores,

Respue nee musse supplicis aure preces 5 Oro brevem lacrymis veniam, requiemque furori;

Ah, ego non possum vulnera tanta pati! Intima flamma, vides, miseros depascitur artus,

Surgit et extremis spiritus in labiis: Quod si tarn tenuem cordi est exsolvere vitam,

Stabit in opprobrium sculpta querela tuum. Juro perque faces istas, arcumque sonantem,

Spiculaque hoc unum figere docta jecur; Heu fuge crudelem puerum, ssevasque sagittas!

Huic fuit exitii causa, viator, Amor.

9 Anthol. p. 474. 10 lb. p. 452.

THE END.

« ForrigeFortsett »