Sidebilder
PDF
ePub

Mens ciet, et proprios observat conscia vultus. Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt; Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ Passìm, quà data porta, ruunt, animoque propinquant.

160

Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras :
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu: [plex,
Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua du-
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitia campus, mistæ lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni.
Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,

170

V. 147. "Lympharum in speculo," Phædrus, i. iv. 3. V. 149. The same synæresis is found in Propert. iv. vii. 7:

"Eosdem habuit secum, quibus est elata capillos." And," Eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit."

V. 154. "Nec ratio solis simplex," Lucret. v. 613. "Constat imago," iv. 108. "Privas aures," iv. 570.

V. 157. Virg. Æn. i. 83. " Qua data porta ruunt."
Luke.

V. 161. "Ea gratia formæ," Ovid. Met. vii. 44.
V. 167. "Radios inter quasi rumpere lucis," Lucret. v.
"Radiis ardentem lucis," Virg. Æn. vii. 142.
V. 171. "T ribiles visu formæ," Æn. vi. 277.

288.

Quo facere et fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

175

180

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriùs deprendere sensu, Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet.

18.

V. 173. " At facere, et fungi sine corpore nulla potestas,

V. 175. "

Lucret. i. 444.

Perpetuo possint ævi labentia tractu,”

Lucret. v. 1215. V. 177. "Viamque adfectat Olympo," Georg. iv. 562. "Tentare latebras," Æn. ii. 38.

V. 185. "Extima membrorum circumcæsura coercet,"

V. 189. "

Lucret. iv. 651.

Solem quis dicere falsum

Audeat."

Virg. Georg. i. 463. V. 190." At si tantula pars oculi media illa peresa est, Incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.” Lucret. iii. 415. V. 191. "Densior hinc soboles," Virg. Georg. iii. 308. V. 192. "Quæ feriunt oculorum acies, visumque lacéssant," Lucret. iv. 329.

V. 193. "Nare bibis." Is this expression warranted by the authority of any of the Latin poets? Horace has "Bibit aure," Ód. ii. xiii. 32.; and Statius, in Ach. ii. 120, "Aure bibentem." "Naso videt," Plautius. See Martini. Var. Lect. p. 10. Shakespeare transfers the same word to sight: "And with mine eyes I'll drink the words you send," "Or Cymbel. act i. sc. 2. And Thomson. Spring, 106: taste the smell of dairy." Elapsusque cavá fingitur aure lapis," Ov. Art. Am. i, 432.

66

Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur
Mundus, et extremo clamant in limine rerum,
(Si rebus datur extremum) primordia. Firmat
Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

190

Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem,

V. 196. "Multorum semina rerum," Lucret. ii. 676.

Luke.

195

V. 197. "Oculos qui pascere possunt," Lucr. ii. 419. Luke.

"Consulit ardentes radios, et luce magistra," Claud. Cons. Honor. vi. 7.

V. 198. "Grammatici veteres notaverunt à Virgilio et antiquioribus poetis, stridere in tertiâ conjugatione cum aliis verbis, ut fervere, fulgere esse usitatum; à Lucano autem, et Statio, et ejus ætatis poetis in secundâ." Vide Priscian. Col. 837. 866. 893. Dousam. ad Lucil. lib. ix. p. 119. N. Marcell. voce " fulgere," ed Mercer. Coripp. Laud. Justini, iii. 257. Virg. Georg. iv. 262. Æn. iv. 689. vii. 334. xii. 691. Lucan. ii. 250. vi. 179. ed. Oudendorp. Gesner, in a note to Claudian de Cons. Stilich. iii. 142, "Siculas obsident urbes," says, "Obsidere tertiâ conjugatione, nec optimos refugisse docent Thesauri nostri.' was on the authority of the use of these verbs in the third conjugation, that Vossius in his treatise " De Arte Grammatica," (lib. ii. p. 90), attempted to defend respondere in the well-known passage of Manilius, lib. v. 753, and that Scaliger and Bronkhusius read "Jam canis ætas mea caneret annis." v. Propert. El. ii. 14. 7.

It

Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè
Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditûs queat allabi, sonitumque propaget.
Cominùs interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò

per viscera motum.

205

LIBER QUARTUS

HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.
Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,

V. 200. "Faciunt ignem se vertere in auras,"

Lucret. i. 783. V. 207. "Sensiferos motus quæ dedit prima per artus," Lucre ii. 246. and iii. 937. "Longe ab sensiferis primordia

motibus errant."

V. 2. See Lucret. i. 95; iv. 5. And Columella de Cult. Hort. 435:

"Qui primus veteres ausus recludere fontes,

Ascræum cecinit Romana per oppida carmen."

Virg. Georg. ii. 175. And, iii. 12:

"Aonio rediens deducam vertice Musas."

And see note to Ennius, ed. Hesselii. p. 10.

V. 8. " Languescent lumina morte," Catull. lxiv. 188. "Vultus amatos," Ov. Fast. vi. 579.

Linquis, et æternam fati te condis in umbram!
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ;
Et languere oculos vidi, et pallescere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum. 10
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni !
Credulus heu longos, ut quondàm, fallere Soles :
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota! 15
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctus,
Stellanti templo, sincerique ætheris igne,
Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra
Mortalis, notos olìm miserata labores

Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortè altâ de sede procellam

V. 9. 66

Incorrupta fides, nudaque veritas,"

Hor. Od. i. xxiv. 7. V. 11. "Rapit inclementia mortis," Virg. Georg. iii. 68.

Luke.

V. 14. "Tecum etenim longos memini consumere soles," Pers. Sat. v. 41. Virg. Eclog. ix. 51. V. 17. "Questus ad nubila rumpit inanes," Claud. xxxv. "Questu volvebat inani," Ciris. v. 401.

249.

V. 18. "Sancta ad vos anima," Virg. Æn. xii. 648.

[ocr errors]

Opisque haud indiga nostræ," Georg. ii. 428. V. 21. "Oh! sola infandos Troja miserata labores!" Æn. i. 597. Tenuisque piget cognoscere curas," Georg.

i. 177.

V. 21,

[ocr errors]

"6 Si quid pietas antiqua labores
Respicit humanos."

En. v. 688.

« ForrigeFortsett »