Sidebilder
PDF
ePub

Phaeton in the Palace of the Sun.

Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus, Consistitque procul, neque enim propiora ferebat Lumina, purpureaque insignis veste sedebat

In solio Phoebus

A dextra lævaque dies, et mensis, et annus,
Sæculaque, et stabant spatiis æqualibus Horæ.
Verque novum stabat, cingunt hunc florea serta,
Stabat nuda Estas et spicea serta gerebat,
Stabat et Auctumnus maturis sordidus uvis
Et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.-OVID.

Aglauros for envy changed into a Stone.
Tum letalis hiems paullatim in pectora venit,
Vitalesque vias et respiramina clausit,
Pallor in ore sedet, saxum jam colla tenebat,
Oraque duruerant, signumque exsangue sedebat,
Nec lapis albus erat, sua mens infecerat illam.—

OVID.

The Angry Snake.

Furit anguis, inania duro

Vulnera dat ferro, frangitque in acumine dentes. Jamque venenifero sanguis manaverat ore,

Et fœda virides aspergine tinxerat herbas,

Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu, Et sua colla dabat retro, plagamque minacem Arcebat, Cadmus tum ferrum in gutture fixit,Atque diu pavidus pariter cum mente colorem Perdiderat, gelidoque comæ terrore rigebant.

The Cyclopes at Work.

OVID.

Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Formabant manibus fulmen, partemque polibant
Arte sua, toto hæc genitor nam plurima cœlo
Dejicit in terras, pars imperfecta manebat.
Tres imbris densi radios, tres nubis aquosæ
Addiderant, rutili tres ignis et alitis Austri.
Fulgores tunc horrificos sonitumque metumque
Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant, his ille viros, his excitat urbes ;
Ægidaque horriferam victricis Palladis arma
Certatim squamis serpentum auroque polibant.-

The Shield of Eneas.

Hæc inter tumidi late maris ibat1 imago

Aurea, sed fluctu spumabant cærula cano,

1 Eo.

VIRG.

Et circum argento clari delphines in orbem

Æquora verrebant caudis æstumque secabant.—

VIRG.

The Fountain Cave.

Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
Nomine Gargaphie, pharetrata cura Dianæ ;
Hujus in extremo est antrum nemorale recessu,
Nullius artis opus, verum simulaverat artem
Ingenio natura suo; nam pumice vivo
Et levibus tophis nativum duxerat arcuin;
Fons sonat a dextra tenui pellucidus unda,
Margine gramineo et patulos incingit hiatus.—OVID.

The Future Tense denotes the impression that an action is going to take place.

The Fate of Troy.

Iracunda diem proferet Ilio

Matronisque Phrygum classis Achillei,

Post certas hiemes uret Achaicus

Ignis Pergameas domos.—HOR.

The Fate of Paris.

Nequicquam Veneris præsidio ferox
Pectes cæsariem, grataque feminis

Imbelli cithara carmina divides,

Nequicquam thalamo graves

Hastas et calami spicula Gnosii

Vitabis, tamen heu serus adulteros
Crines pulvere collines.-HOR.

The Happy Husbandman.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt;
Non insueta graves tentabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hic inter flumina cara
Et fontes sacros frigus captabis opacum,
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras,
Assidueque gemet vicina turtur ab ulmo.-VIRG.

The Lover's Present.

Ipsa ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, has pulcra Amaryllis amabat,
Addam cerea pruna, honos erit huic quoque pomo;
Et vos o lauri carpam, et te proxima myrte,
Sic quoniam suaves una miscetis odores.-VIRG.

Prophecy of Peace.

Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

Occidet et serpens, et fallax herba veneni

Occidet, et molli flavescet campus arista,
Et rubra incultis pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Cedet at ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces, omnis feret omnia tellus,
Non rastros tolerabit humus, non vinea falcem,
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator,
Sponte sua sandyx lascivos vestiet agnos.—VIRG.

The Verb has a form called a Participle.

The Participle differs from an Adjective only by the addition of the notion of Time, Present, Past, or Future, and by the power of governing the same case as its verb.

The Steersman Overboard.

At senior, madidaque fluens in veste Menætes
Summa petit scopuli, siccaque in rupe resedit.
Illum et labentem Teucri, et risere natantem,
Et saltos rident revomentem pectore fluctus.—

VIRG.

The Wounded Snake.

Qualis sæpe viæ se prodit in aggere serpens,
Ærea et obliquum rota transiit, aut gravis ictu

« ForrigeFortsett »