Sidebilder
PDF
ePub

Know your Place.

Si quis bella tibi terra pugnata marique
Dicăt, et verbis vacuas permulceat aures,

Augusti laudes agnoscere possis.-HOR.

Conscious Worth.

Si (populus) clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum,
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus honor juvat, et mendax infamia terret,
Quem nisi mendosum et medicandum.-HOR.

A Fair Outside.

Oderunt peccare boni virtutis amore.
Tu nihil admittes in te formidine pœnæ.
spes fallendi miscebis sacra profanis.

Sit

Tailors cut Clothes not Characters.

Quid, si quis vultu torvo ferus, et pede nudo, Exiguæque toga simulet textore Catonem, Virtutemne repræsentet moresque Catonis ?-HOR.

Property.

Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius, velut unda supervenit undam :

Quid vici prosunt, aut horrea, si metit Orcus
Grandia cum parvis non exorabilis auro?

Argentum, vestes Gætulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.—

Be wise in Time.

HOR.

Si noles sanus curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur,
Quæ lædunt oculos, festinas demere, si quid
Est animum, differs curandi tempus in annum ?—

Passion.

Qui non moderabitur iræ,

HOR.

Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, Dum pœnas odio per vim festinat inulto.

Ira furor brevis est; animum rege, qui nisi paret, Imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena.HOR.

The Poetical Contest.

Sinum lactis, et hæc te liba, Priape', quotannis Exspectare sat est; custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus, at tu Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

1 Priapus, the god of gardens.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hedera formosior alba,
Quum primum pasti repetent præsepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

Stant et juniperi et castaneæ hirsutæ,

Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma, Omnia nunc rident, at si formosus Alexis

Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis,
Sæpius at si me, Lycida formose, revisas,

Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

Love.

VIRG.

Non illum nostri possunt mutare labores.
Nec si frigoribus mediis Hebrumque' bibamus,

2

Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ ;
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
Ethiopum versemus oves sub sidere Cancri3.-

1 Hebrus, a river in Thrace.

2 Sithonius, Thracian.

VIRG.

3 Cancer, a sign of the Zodiac, in which the sun is found in summer.

The Pilot.

Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor1
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cœlo.

2

Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro

Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.—

The Entrance of Hades.

VIRG.

In medio ramos annosaque brachia pandit
Ulmus opaca, ingens, quam sedem somnia vulgo
Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus hærent.
Multaque præterea variarum monstra ferarum.
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum
Eneas, strictamque aciem venientibus offert,
Et ni docta comes tenues sine corpore vitas
Admoneat volitare cava sub imagine formæ,
Irruat, et frustra ferro diverberet umbras.-VIRG.

Juno's Threat.

Ter si resurgat murus aheneus

Auctore Phœbo, ter pereat meis

Excisus Argivis, ter uxor

Capta virum puerosque ploret.HOR.

1 Auctor, one who begins a saying or work.

2 Transversa. Neuter adjectives are sometimes used as adverbs in the plural, not unfrequently in the singular number.

In a conditional sentence, the Pluperfect denotes

a single action supposed, the Imperfect, a continued

state.

These tenses can be interchanged in the

same sentence.

Circe.

Eurylochus solus Circes data pocula fugit.
Quæ nisi vitasset, pecoris pars una manerem
Nunc quoque setigeri; nec tantæ cladis ab illo
Certior ad Circen ultor venisset Ulixes.-OVID.

A Friend in Need.

Si mea jam navis vento ferretur amico,
Ignoraretur forsitan ista fides.

Thesea Pirithous non tam sensisset amicum,
Si non infernas vivus adisset aquas.
Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes',
Hyrtacidæ Niso gloria nulla foret.-OVID.

Ambition.

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit; et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Non foret Eumedes orbus, si filius ejus
Stultus Achilleos non adamasset equos.
Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
Cepisset genitor si Phaethonta Merops.-OVID.
1 Cadere in hostes, to light upon enemies.

« ForrigeFortsett »