M. Terenti Varronis de lingua Latina libri, emendavit, apparatu critico instruxit, praefatus est L. Spengel. Ed. et recogn. A. Spengel

Forside
Weidmann, 1885 - 286 sider
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 53 - Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca interiore, aratro circumagebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa et muro essent muniti.
Side 17 - Carinae postea Cerionia, quod hinc oritur caput sacrae viae ab Streniae sacello quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare.
Side 68 - Huius rei auctor satis mihi Chrysippus et Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus, qui omnes verba ex verbis ita declinari scribunt, ut verba litteras alia assumant, alia mittant, alia lo commutent, ut fit in Turdo, in Turdario, in Turdelis.
Side 18 - Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum ruminalem, et ii ibi inventi, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat in alveolo expositos. Veliae unde essent plures accepi causas, in quis quod ibi pastores Palatini ex ovibus* ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti, a quo vellera6 dicuntur.
Side 70 - Plaetoria id quoque tempus esse iubet supremum quo praetor in comitio supremam pronuntiavit po5 pulo, secundum hoc dicitur crepusculum a crepero: id vocabulum sumpserunt a Sabinis, unde veniunt Crepusci nominati Amiterno, qui eo tempore erant nati, ut Luci<i...
Side 98 - ... faceré et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et (non)> facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit.
Side 192 - ... uti, quae sunt plures. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta transilire lineas impune possit.
Side 49 - Indutui alterum quod subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo supparus, nisi id quod item dicunt Osce.
Side 145 - Scortari est saepius meretriculam ducere, quae dicta a pelle : id enim non solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus scortea...
Side 75 - Spengel: dies Poplifugia videtur nominatus, quod eo die tumultu repente fugerit populus; non multo enim post hic dies quam decessus Gallorum ex urbe, et qui tum sub urbe populi, ut Ficuleates et Fidenates et finitimi alii, contra nos coniurarunt. aliquot huius diei vestigia fugae in sacris apparent, de quibus rebus Antiquitatum libri plura referunt.

Bibliografisk informasjon