Practica inquisitionis heretice pravitatis

Forside
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Populære avsnitt

Side 159 - N. ad perpetuum muri carcerem . . . condempnamus . . . portetque perpetuo in omni veste sua superiori figuram unius hostie rotunde de filtro crocei coloris ante pectus et aliam retro inter spatulas; sine quibus apparentibus intra vel extra domum seu carcerem deinceps non incedat, in detestationem commissi criminis circa hostiam consecratam et ut sit ei in velamen et confusionem oculornm et aliis in excmplum.
Side 196 - Nos enim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui...
Side 249 - Hii dicunt se esse apostolorum successsores et sunt magistri aliorum et confessores et circumeunt per terras visitando et confirmando discipulos in errore.
Side 263 - Olivi2, qui fuit oriundus de Serinhano prope Bitterim, videlicet ex postilla ejusdem super Apocalipsim quam habent tam in latino quam etiam transpositam in vulgari; item ex aliquibus tractatibus quos ipsum fecisse Bequini dicunt et credunt, unum videlicet de paupertate et alium de mendicitate et quemdam...
Side 328 - ... melius valeant a fidelibus evitari. Dictusque Dulcinus multa milia hominum utriusque sexus, maxime in partibus Ytalie et Tuscie ac aliis circumvicinis regionibus, longe lateque in secta sua et heresi adunavit, quibus doctrinam tradidit pestiferam et spiritu non tam prophetico quam phanatico et insano, multa futura predixit, asserens et confingens se habere revelationem a Deo et spiritum...
Side 256 - ... et de perfectione illius vite quam dicunt esse apostolicam. Et postmodum in aliqua ecclesia, coram aliquo altari vel etiam in aliqua platea communi, presentibus aliquibus ejusdem secte vel ordinis vel etiam aliquibus aliis, ille exuit se omnibus vestimentis suis in signum expoliationis et renuntiat omnibus que possidet in signum perfectionis evangelice paupertatis et in corde suo facit votum Deo quod deinceps vivet in paupertate evangelica. Et ex tunc non debet recipere peccuniam nec habere nec...
Side 328 - Exterminato autcm de medio et cremato prefato Gerardo heresiarcha, Dulcinus, Novariensis dyocesis, spurius filius sacerdotis, unus ex discipulis prefati Gerardi, successit eidem in magisterio erroris et pravi dogmatis factusque est caput et vexillifer totius...
Side 205 - ... semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat et ibi tres vel plures boni testimonii viros vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam...
Side 337 - MCCC, vel circa ; et hanc 20 vitam apostolicam tenent Dulcinus et ' sui sequaces, ut dicunt. Item, predictus Dulcinus habuit et tenuit et secum ducebat amasiam nomine Margaritam, quam dicebat se tenere more sororis in Christo pudice et honeste; et quia fuit deprehensa esse gravida, ipse et sui asserunt eam esse gravidam de Spiritu Sancto.
Side 270 - Item, eumdem fratrem Petrum Johannis communiter vocant sanctum patrem non canonizatum. Item, dicunt ipsum esse ita magnum doctorem quod ab apostolis et evangelistis citra non fuerit aliquis major eo; et aliqui addunt quod ipse major fuit in sanctitate et doctrina. Item, aliqui ex eis dicunt quod non fuit aliquis doctor in ecclesia Dei, excepto sancto Paulo et dicto fratre Petro Johannis, cujus dicta non fuerint in aliquo per Ecclesiam refutata1 ; set tota doctrina sancti Pauli et fratris Petri Johannis...

Bibliografisk informasjon