Sidebilder
PDF
ePub

Anni fere sunt viginti, quando hunc librum scribebam. In lucem prodiit Bruxellis, insertus operibus Academiae regiae, tuendis doctrinis literisque elegantioribus ea in urbe constitutae. Quare a paucis legebatur, et erant, qui ad laudem majorum nostrorum, excitandamque in animis generosorum juvenum aemulationem, interesse putarent, ut a multis legeretur. Discipulus quidem meus et amicus B. Antonius Nauta, doctrina ille et pietate insignis, quem immatura nobis morte ereptum dolemus, et honoris causa hic nominamus, brevem Hollando Epitomen fecerat: sed eam, licet eleganter, suo more, compositam, ipse potissimum Latine nescientibus destinaverat; scientium autem desiderium, nescio quomodo, magis etiam excitaverat. Si igitur dicam, centies me esse. rogatum, ut ite

sermone

rari editionem paterer, non mentiar. Sed variae fuere causae, cur eam editionem tam diu distulerim: non', quod timebam, ne, cujus libri minus cogniti magna esset exspectatio, ejus cogniti fama prorsus extingueretur; nam praemonere poteram lectores, ut nunc praemoneo, opus esse longum ac difficile, haud ita multis a me mensibus absolutum, ne tempore a Bruxellensibus finito excluderer: semper autem cogitabam, non magnam disputationis fore gratiam, de eo quippe argumento conscriptae, quod vulgo parum placebat, ac tantum non contemnebatur. Erat quidem illa superbia hominum indoctorum, sed tamen multitudinis, quae identidem leges saeculo praescribit. Praeterea videbam, non subito posse restitui, quod diu jacuit neglectum; sicuti in morbis corporum remedia fere sunt tardiora quam mala, viresque non ea celeritate revocantur, qua fuere debilitatae.

Nunc vero illud est, quod optavi. Wyttenbachius scilicet, vir immortalis, perversum Latinae Poësios studium oppressit: pro qua diligentia Hollandi gratias ei debemus ingentes. Nam quod nonnulli, male seduli, ulterius progredientes, scripta Poëtarum veterum negligere coeperunt; hoc et naturae

ingenii humani proprium est, ut in quavis inveteratae consuetudinis mutatione imitatores plura quam auctores novare conentur, et ipse vir prudentissimus longe aliter ea de re sentiebat. Idem Wyttenbachius, post Ruhnkenium, veram eleganter Latine scribendi rationem revocavit et constituit; eamque rationem deinceps propagatam digni tanto praeceptore discipuli ita confirmaverunt, ut non metus sit, ne his nixa fundamentis unquam labefactetur. Itaque non video quid in his literis jure desiderari possit, nisi rectum Poësios studium, hoc est veterum poëtarum accurata cognitio, interpretatio, et, si quis natura eo feratur, ingenua imitatio. Equidem si quid efficere possim, ut ea Hollandorum gloria restituatur, ipsaeque illae literae adjuventur, cur non tentem, etiam si hoc mihi pluris quam edito iterum hoc libro con

staret?

Igitur edidi, idque non modo non invita verum etiam laudante Academia Bruxellensi; et edidi fere quidem ut olim conscripsi, nonnulla tamen emendavi et addidi. Nam si augere voluissem iis omnibus, quae viri eruditi interea de vita et scriptis poëtarum prodiderant, ego tot aliis rebus occupatus absolvere non potuissem. Itaque hanc dispu

tationem aliis commendo supplendam et corrigendam: ea nimirum est operis natura, ut semper augmentis crescere et emendationibus ornari possit. Voluissem equidem quaestio posita fuisset non de poëtis omnibus, sed de optimis. Verùm ea res mei arbitrii non erat. Interea Parnasus Latino-Belgicus, de eodem argumento compositus liber, exstat. Hoeufftius, qui me aetate et usu, librorumque copia longe superabat, eum edidit, dum mea commentatio Bruxellis judicabatur. Si quid est, quo glorior, hoc unicum est, quod omnia mea de singulis poëtis judicia ita cum viro eximio conveniunt, ut, si eum prius consuluissem, ea magis convenire non potuissent. Caeterum, ut fieri mos est, praefationem editionis prioris, quae tamen per leges Academiae non in omnibus exemplis exprimi potuit, repetendam cu

ravi. Binos illos veteres amicos meos etiam vivere

ac florere, ex animo laetor. Multa viginti annis, grandi vitae humanae spatio, mutata sunt. Amicitia nostra mansit manebitque.

Leidae Kalend. Septembribus a. MDCCCXXXVIII.

« ForrigeFortsett »