Sopitus molli somno, tepidoque liquore Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit Jamdudum levior sensus, animamque reclusit. Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem Frigore mutavit coeli, quod verberat acri Impete inassuetos artus: tum sævior adstat Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille Cunctantem frustrà et tremulo multa ore querentem Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis. Tum species primùm patefacta est candida Lucis (Usque vices adeò Natura bonique, malique, Exæquat, justâque manu sua damna rependit) Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.
Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima coeli Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore Ut per prata levi lustras, et floribus halans Purpureum Veris gremium, scenamque virentem Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna? Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum, Formarumque chorus sequitur, motusque decentes. At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora, Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor: Undique lætitiâ florent mortalia corda, Purus et arridet largis fulgoribus Æther.
Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, et inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, ncu cernere credas Tam variam molem, et miræ spectacula lucis: Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela, Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor, Extemplo huc obverti aciem, quæ fixa repertos Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.
Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.
Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset: Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis et tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quoties Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen,
calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.
At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jacunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.
Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cúm Zephyri furtim sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem.
Tot portas altæ capitis circumdedit arci
Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas: namque intùs agit vivata facultas, Quâ sese explorat, contemplatusque repentè Ipse suas animus vires, momentaque cernit. Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.
Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum Una, novos peragrans saltus, et devia rura; (Atque illam in viridi suadet procumbere ripa Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra) Dum prona in latices speculi de margine pendet, Mirata est subitam venienti occurrere Nympham: Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis. Sic sensu interno rerum simulacra suarum Mens ciet, et proprios observat conscia vultus. Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt; Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ Passim, quà data porta, ruunt, animoque propinquant. Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos, Sæva et in eternas mersit natura tenebras : Illi ignota dies lucet, vernusque colorum Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ. Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique Intervalla datùr certo dignoscere tactu: Quandoquidem hisiter ambiguum est,etjanua duplex, Exclusæque oculis species irrumpere tendunt Per digitos. Atqui solis concessa potestas Luminibus blandæ est radios immittere lucis.
Undique proporrò sociis, quacunque patescit Notitiæ campus, mistæ lasciva feruntur Turba voluptatis comites, formæque dolorum Terribiles visu, et portâ glomerantur in.omni. Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud, Quo facere et fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.
Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar, Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriús deprendere sensu, Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur Mundus, et extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur extremum) primordio. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.
Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum dę sole trahunt alias, aliasque supernè
Detorquent, retròque docent se vertere flammas. Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu, Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra Auditûs queat allabi, sonitumque propaget. Cominùs interdum non ullo interprete per se Nervorum invadunt teneras quatientia fibras, Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.
Hactenus haud segnis Naturæ arcana retexi Musarum interpres, primusque Britanna per arva Romano liquidum deduxi flumine rivum. Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris, Linquis, et æternam fati te condis in umbram! Vidi egomet duro graviter concussa dolore Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem; Et languere oculos vidi, et pallascere amantem Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque, Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum. Visa tamen tardi demùm inclementia morbi Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem Speravi, atque und tecum, dilecte Favoni! Credulus heu longos, ut quondam, fallere Soles : Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota! Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo Per desideria, et questus jam cogor inanes !
At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctûs
« ForrigeFortsett » |