Sidebilder
PDF
ePub

Alma Parens, sensusque vias per membra reclusit;
Haud solas: namque intùs agit vivata facultas,
Quâ sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissìm
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripâ
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.
Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt;
Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ
Passim, quà data porta, ruunt, animoque propinquant.
Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras :
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu:
Quandoquidem his iter ambiguum est,etjanua duplex,
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Undique proporrò sociis, quacunque patescit Notitia campus, mistæ lasciva feruntur Turba voluptatis comites, formæque dolorum Terribiles visu, et portâ glomerantur in. omni. Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud, Quo facere et fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar, Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriús deprendere sensu, Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur Mundus, et extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur extremum) primordio. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè

Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditûs queat allabi, sonitumque propaget.
Cominùs interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

*

LIBER QUARTUS.

HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.

Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,
Linquis, et æternam fati te condis in umbram!
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem;
Et languere oculos vidi, et pallascere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondàm, fallere Soles:
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota!
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctus

Stellanti templo, sincerique ætheris igne,

Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra
Mortalis, notos olìm miserata labores

Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortè altâ de sede procellam

Contemplêre, metus, stimulosque cupidinis acres,
Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum
Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus
Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore
Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum
Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

GREEK EPIGRAM.

Αζόμενος πολυθηρον ἐκηβόλου ἄλσος ἀνάσσας,
Τᾶς δεινᾶς τεμένη λεῖπε κυναγὲ θεᾶς,
Μοῦνοι ἄρ ̓ ἔνθα κύνων ζαθέων κλαγγεῦσιν ὑλάγμοι,
Ανταχεῖς Νυμφᾶν ἀγροτερῶν κελάδω

FINIS.

C. Whittingham, College House, Chiswick.

« ForrigeFortsett »