Sidebilder
PDF
ePub

tudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. Difficile 65 est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes iam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. Libenter haec coram 66 cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; noverunt enim sociorum vulnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia, quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? XXIII. Quare etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, 67 quae locuples sit? ecquam esse locupletem, quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque eos quidquam aliud adsequi classium nomine, nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate

homines in provincias et quibus iacturis, quibus condicionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur: quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus, tum etiam 68 alienis vitiis magnum esse videamus. Quare nolite dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant.

Quodsi auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt, ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior nemo esse debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognovistis; est C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Quare videte, horumne auctoritatibus illorum orationi, qui dissentiunt, respondere posse videamur.

69 XXIV. Quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror; deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quidquid est in me studii, consilii, laboris, ingenii, quidquid

hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quidquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero; testorque omnes deos et 70 eos maxime, qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur. Quam ob rem, quidquid 71 in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id omne ego me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam, mihi non necessarias, vobis non inutiles suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.

NOTES.

C. I. § 1. conspectus, 'sight,' in the passive sense, i.e. here 'assembly before my eyes:' hence frequens vester not frequentiae vestrae. [frequens, 'crowded.']

locus, the rostra: cp. § 55 ad fin. § 70: ad agendum: i.e. cum populo: a privilege of the higher magistrates: ad dicendum, on the other hand, refers to private citizens, whom a magistrate allowed to speak from the orators' platform. And so the adjectives correspond-amplissimus, the most dignified, or important,' as the place from which the magistrate had his dealings with the people that ruled the world; ornatissimus, 'the most honourable,' for it was a high honour for any orator to be allowed to address a meeting from it.

[tamen belongs to the second clause only: the force is best brought out by translating by an equivalent expression in the passive voice; 'yet I have been excluded from this pathway to fame, not indeed by my wishes hitherto, but by etc.']

[aditu laudis, pathway to fame,' an objective genitive: cp. earum rerum aditum, de Orat. 1. § 98.]

optimo cuique, because it was open to the magistrates in the first place.

vitae rationes, 'plans of life:' cp. in Cat. II. 13, ratio belli, 'plan of war,' pro Arch. 1, ratio studiorum.

ab ineunte aetate, i.e. from my entrance upon the life of a citizen, after putting on the toga virilis: this is always the force of this phrase. Cic. came forward as an orator first when he was 26 years of age, but at first only in causae privatae. [The speech de imperio Cn. Pompei was the first of his public orations, so far as we know. Cicero probably avoided political speeches, that he might not be compelled to pledge himself too soon to any party in politics.]

[per aetatem, owing to my youth:' per is often used of the hindering or permitting reason; e.g. per me licet etc.]

« ForrigeFortsett »