Sidebilder
PDF
ePub

17. DE EPISCOPIS.*

Quos charos habuit Christus Apostolos,
Testatósque suo tradiderat gregi;
Ut cum mors rabidis unguibus imminens
Doctrinæ fluvios clauderet aureæ,
Mites acciperent lampada præsules,
Servaréntque sacrum clavibus ordinem ;
Hos nunc barbaries impia vellicat
Indulgens propriis ambitionibus,
Et quos ipsa nequit scandere vertices
Hos ad se trahere, et mergere gestiens.
O cœcum populum! si bona res siet
Præsul, cur renuis? sin mala, pauculos
Quàm cunctos fieri præstat episcopos.

18. DE IISDEM, AD MELVINUM. †

PRESULIBUS dirum te Musa coarguit hostem, An quia textores, artificésque probas ?

19. DE TEXTORE CATHARO.

CUM piscatores Textor legit esse vocatos,
Ut sanctum Domini persequerentur opus;
Ille quóque invadit Divinam Flaminis artem,
Subtegmen reti dignius esse putans,
Et nunc perlongas Scripturæ stamine telas
Torquet, et in textu doctor utróque cluet.

* Ver. 129.

+ Ver. 184.

Ver. 59.

20. DE MAGICIS ROTATIBUS.*

Quos tu rotatus, quale murmur auscultas
In ritibus nostris? Ego audio nullum.
Agè, provocemus úsque ad angelos ipsos,
Aurésque superas: arbitri ipsi sint litis,
Utrum tenore sacra nostra sint necne
Æquabili facta. Ecquid ergo te tanta
Calumniandi concitavit urtica,

Ut, quæ Papicolis propria, assuas nobis,
Falsúmque potiùs, quàm crepes [vero?] versu?
Tu perstrepis tamen; útque turgeat carmen
Tuum tibi, poeta belle non mystes
Magicos rotatus, et perhorridas striges,†
Dicteriis mordacibus notans, clamas
Non convenire precibus ista Divinis.
O sævus hostis! quàm ferociter pugnas!
Nihilne respondebimus tibi? Fatemur.

21. AD FRATRES.

O SÆCLUM lepidum! circumstant undique Fratres,
Papicolísque sui sunt, catharísque sui.
Sic nunc plena boni sunt omnia fratris, amore
Cùm nil fraterno rarius esse queat.

22. DE LABE, MACULISQUE. Į

LABECULAS, maculâsque nobis objicis,
Quid? hoccine est mirum? Viatores sumus.

* Vers. 30. 32.

+ Ver. 33.

+ Ver. 23.

Quò sanguis est Christi, nisi ut maculas lavet,
Quas spargit animæ corporis propius lutum ?
Vos ergo puri! O nomen appositissim um
Quo vulgus ornat vos! At audias parum ;
Astronomus olim (ut fama) dum maculas diu,
Quas luna habet, tuetur, in foveam cadit,
Totúsque cænum Cynthiæ ignoscit notis.
Ecclesia est mihi luna; perge in fabulâ.

23. DE MUSICA SACRA.*

CUR efficaci, Deucalion, manu,
Post restitutos fluctibus obices,
Mutas in humanam figuram

*

Saxa supervacuásque cautes ?
Quin redde formas, O bone, pristinas,
Et nos reducas ad lapides avos:
Nam saxa mirantur canentes,

Saxa lyras, citharásque callent.
Rupes tenaces, et silices ferunt
Potentiori carmine percitas

Saltus per incultos, lacúsque
Orphea mellifluum secutas.

Et saxa diris hispida montibus

Amphionis testitudine nobili

Percussa dum currunt ad urbem,

Mænia contribuêre Thebis.

Tantùm repertum est trux hominum genus,
Qui templa sacris expoliant choris,
Non erubescentes vel ipsas

Duritiâ superare cautes.

* Ver. 54.

O plena centum musica gratiis,
Præclariorum spirituum cibus,

Quò me vocas tandem, tuúmque
Ut celebrem decus insusurras ?

Tu Diva miro pollice spiritum
Cano profani corporis exuens

Ter millies cælo reponis :

Astra rogant, Novus hic quis hospes ?

Ardore Moses concitus entheo,

Mersis revertens lætus ab hostibus

Exuscitat plebem sacratos

Ad Dominum properare cantus,

Quid hocce? Psalmos audión'? O dapes !
O succulenti balsama spiritus!

Ramenta cæli, guttulæque
Deciduæ melioris orbis !

Quos David, ipsæ deliciæ Dei,
Ingens piorum gloria Principum,
Sionis excelsas ad arces

Cum citharis, lituisque miscet.

Miratur æquor finitimum sonos,
Et ipse Jordan sistit aquas stupens;
Præ quo Tibris vultum recondit,
Eridanusque pudore fusus.

Tun' obdis aures, grex nove, barbaras,
Et nullus audis? Cantibus obstrepens,
Ut, quò fatiges verberésque
Pulpita, plus spatii lucreris?

At cui videri prodigium potest
Mentes, quietis tympana publicæ,
Discordiis plenas sonoris

Harmoniam tolerare nullam!

24. DE EADEM.*

CANTUS sacros, profane, mugitus vocas? Mugire multò mavelim quàm rudere.

25. DE RITUUM USU.†

CUM primùm ratibus suis

Nostram Cæsar ad insulam

Olim appelleret, intuens
Omnes indigenas loci
Viventes sine vestibus,
O victoria, clamitat,
Certa, ac perfacilis mihi!

Non alio Cathari modo
Dum sponsam Domini piis
Orbam ritibus expetunt,
Atque ad barbariem patrum
Vellent omnia regredi,

Illam tegminis insciam.

Prorsùs dæmoni, et hostibus

Exponunt superabilem.

Atqui vos secus,

O boni,

[blocks in formation]
« ForrigeFortsett »