Sidebilder
PDF
ePub

Natalis horae, seu tyrannus
Hesperiae Capricornus undae,

Utrumque nostrum incredibili modo
Te Jovis impio

Consentit astrum.

Tutela Saturno refulgens

Eripuit volucrisque Fati
Tardavit alas, cum populus frequens
Laetum theatris ter crepuit sonum :
Me truncus illapsus cerebro
Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra levasset, Mercurialium

Custos virorum.

Reddere victimas

Aedemque votivam memento:
Nos humilem feriemus agnam.

(2) Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram

Fert humero, gradiensque deas supereminet

omnis :

Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
Talis erat Dido, talem se laeta ferebat

Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divae, media testudine templi,
Saepta armis, solioque alte subnixa resedit.

(3) Quod vocis pretium ? siccus petasunculus et va, Pelamydum, aut veteres, Afrorum epimenia, bulbis

Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenae,
Si quater egisti. Si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes, ex foedere, pragmaticorum.
"Aemilio dabitur, quantum petet, et melius nos
Egimus: hujus enim stat currus aeneus,
alti
Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci

Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus, et statua meditatur proelia lusca."
Sic Pedo conturbat, Matho deficit; exitus hic est
Tongilli, magno cum rhinocerote lavari

Qui solet et vexat lutulenta balnea turba
Perque forum juvenes longo premit assere Medos,
Emturus pueros, argentum, murrhina, villas:
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.

(4) Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
Homo est uenustus et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit uersus.
Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
Relata cartae regiae, nouei libri,
Noui umbilici, lora rubra, membrana
Derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.

(5) Sed veluti pueris absinthia tetra medentis
Quum dare conantur, prius oras, pocula circum,
Contingunt mellis dulci flavoque liquore,
Ut puerorum aetas improvida ludificetur
Labrorum tenus; interea perpotet amarum
Absinthî laticem, deceptaque non capiatur
Sed potius tali facto recreata valescat.

(6) Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, quum est ex Urbe depulsus. Palam iam cum hoste, nullo impediente, bellum

iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, quum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem Urbem reliquit : quanto tandem illum maerore afflictum esse et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.

(7) Inmotum adversus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare. Multa quippe et diversa angebant: validior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos igitur anteferret? Ac ne postpositi contumelia incenderentur. At per filios pariter adiri maiestate salva, cui maior e longinquo reverentia. Simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium, si imperatorem sprevissent ? Ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit naves: mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentes, dein vulgum, diutissime provincias fefellit.

(8) Saepe enim soleo audire Roscium, quum ita dicat, se adhuc reperire discipulum quem quidem probaret potuisse neminem; non quo non essent

quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset vitii, id ferre ipse non posset. Nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, quam id, in quo aliquid offenderis. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne, quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat? nihil nisi ita, ut deceat et uti omnes moveat atque delectet? Itaque hoc iamdiu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur.

(9) Tum ego "si fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te, ut, siqua ex hoc invidia, non tantum tua." Venimus ad consules, dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem, sed inimici amaritudinem inplesse, impietatis reum postulat. Horror omnium: ego autem "vereor" inquam, "clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit." Quae vox et statim excepta et postea multo sermone celebrata est. Divus quidem Nerva (nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent) missis ad me gravissimis litteris non mihi solum verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum (sic enim scripsit) simile antiquis contigisset.

PHILOLOGY AND HISTORY OF CLASSICAL
LITERATURE.

The Board of Examiners.

1. What is "Indistinct Articulation"? Trace in

different languages the results which it produces, illustrating your answer by examples.

2. Enumerate, and illustrate by examples, the different causes of change in language.

3. State and criticise the different theories on the formation and relative antiquity of such forms as πράσσω and πράττω.

4. Trace the development of the Infinitive Mood in Latin, giving the reasons for your assertions, and any objections which may be urged to the contrary.

5. Explain how the French language treated Latin Compound Words which it adopted, and give examples to illustrate your answer.

6. State what objections can be urged against Professor Max Müller's doctrine of the "three stages" of language.

7. Give some account of the principal Greek grammarians, and show how their work was useful to the Science of Language.

8. Give some account of the "Birds" of Aristophanes, describing the circumstances in which it was produced, and pointing out the chief interesting features of the drama.

9. Discuss the question how far the orations inserted in the works of the ancient historians are to be considered (i) authentic, (ii) trustworthy.

10. What alterations in form and spirit did Euripides introduce into Greek tragedy? For what purposes, and with what results, did he introduce

« ForrigeFortsett »