C. Sallustii Crispi opera omnia

Forside
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Innhold

Del 6
154
Del 7
180
Del 8
196
Del 9
199

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 10 - Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere ; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
Side 40 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Side 184 - Nam ad virtutem una ardua via est; ad pecuniam, qua cuique lubet, nititur: et malis et bonis rebus ea creatur. Ergo in primis auctoritatem...
Side 37 - Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias 3 non nullorum ipse mecum reputo. illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, 4 consultare. nam cetera malificia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui victis.
Side 174 - ... permanserant. Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suae quemque fortunae...
Side 182 - In duas partis ego civitatem divisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in patres et plebem. Antea in patribus summa auctoritas erat, vis multo maxuma in plebe. Itaque saepius in civitate secessio fuit, semperque nobilitatis opes deminutae sunt, et ius populi amplificatum.
Side 8 - Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
Side 199 - Is demum maledicit,' qui non potest verum ab altero audire. Sed tu omnium mensarum assecla, omnium cubiculorum in aetate pellex...
Side 128 - At discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxume aucta sunt. Nam iniunse validiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio; neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum...

Bibliografisk informasjon