Ferdinand Hand's Lehrbuch des lateinischen stils ...

Forside
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 30 - Latine ea de quibus disputavimus tradi ac perpoliri1 : patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri ; sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt ; sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
Side 262 - ... est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus...
Side 272 - Quinte frater, illi videri solent, qui in optima republica, cum et honoribus, et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent.
Side 143 - Est 4 igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet , conformatio quaedam a communi et primum se offerente ratione.
Side 264 - For the epithet, of which the correct translation is appositum, though some call it sequens, sequens dicitur. Eo poetae et frequentius et liberius utuntur. Namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina in iis non reprehendemus ; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat.
Side 209 - Ex quo eventurum nostri putant id, de quo Panaetium addubitare dicebant, ut s ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nee remearet aër, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset ; ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.
Side 162 - ... ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt...
Side 262 - Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat ; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat ; tu actionem instituis, ille aciem instruit ; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur...
Side 224 - Equidem cum audio socrum meam Laeliam — facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper quae prima didicerunt — sed eam sic audio ut Plautum mihi aut Naevium videar audire...
Side 256 - Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.

Bibliografisk informasjon