M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim, Volumer 1-2;Volum 162

Forside
B. G. Teubneri, 1874
 

Utvalgte sider

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 72 - Materiam esse primum volo vel abundan tiorem atque ultra, quam oporteat, fusam : multum inde decoquent anni , multum ratio limabit , aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit , et quod exculpi ; erit autem , si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus , et quam caelatura altior rumpat.
Side 80 - Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est, in eum in quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est.
Side 91 - Tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit. Conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio.
Side 29 - Quaerat etiam sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico 'hasta percussi', non utor ablativi natura, nee si idem Graece dicam, dativi.
Side 160 - Est enim proxima poetis et quodam modo carmen solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur ; ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
Side 62 - Sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat ; quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
Side 89 - Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit.
Side 66 - Sic et urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus 68 minus penetrat brevis hie velut nuntius. At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo...
Side 226 - Quippe non manus solum sed nutus66 etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque afficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum; et animalium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis sigáis deprehenditur.
Side 230 - ... aliqui transversum brachium proferunt et cubito pronuntiant. Duo quoque medii sub pollicem veniunt ; et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non accommodatus. At cum tres contract; pollice premuntur, tum digitus ille, quo usum optime Crassum Cicero dicit, explican solet. Is in exprobrando et indicando, unde et ei nomen est, valet...

Bibliografisk informasjon