Sidebilder
PDF
ePub

nuper sollicitum quae mihi taedium, nunc desiderium curaque non levis, interfusa nitentes

vites aequora Cycladas.

CARMEN XV.

Pastor cum traheret per freta navibus Idaeis Helenen perfidus hospitam, ingrato celeres obruit otio

ventos, ut caneret fera

Nereus fata: "mala ducis avi domum, quam multo repetet Graecia milite, coniurata tuas rumpere nuptias

et regnum Priami vetus.

heu heu quantus equis, quantus adest viris sudor! quanta moves funera Dardanae genti! iam galeam Pallas et aegida

currusque et rabiem parat. nequiquam Veneris praesidio ferox pectes caesariem grataque feminis imbelli cithara carmina divides; nequiquam thalamo graves

hastas et calami spicula Cnosii

vitabis strepitumque et celerem sequi Aiacem; tamen heu serus adulteros

crines pulvere collines.

20

5

10

15

20

non Laërtiaden, exitium tuae
genti, non Pylium Nestora respicis ?
urgent impavidi te Salaminius

Teucer et Sthenelus sciens

pugnae, sive opus est imperitare equis, non auriga piger; Merionen quoque nosces. ecce furit te reperire atrox

Tydides melior patre,

quem tu, cervus uti vallis in altera visum parte lupum graminis immemor, sublimi fugies mollis anhelitu,

non hoc pollicitus tuae.

iracunda diem proferet Ilio.

matronisque Phrygum classis Achilleï;
post certas hiemes uret Achaïcus
ignis Iliacas domos.

CARMEN XVI.

O matre pulchra filia pulchrior,
quem criminosis cunque voles modum
pones ïambis, sive flamma

sive mari libet Hadriano.

non Dindymene, non adytis quatit mentem sacerdotum incola Pythius, non Liber aeque, non acuta

sic geminant Corybantes aera,

25

30

35

5

tristes ut irae, quas neque Noricus deterret ensis nec mare naufragum

nec saevus ignis nec tremendo Iuppiter ipse ruens tumultu. fertur Prometheus, addere principi limo coactus particulam undique desectam, et insani leonis

vim stomacho apposuisse nostro.

irae Thyesten exitio gravi stravere et altis urbibus ultimae

stetere causae, cur perirent

funditus imprimeretque muris

hostile aratrum exercitus insolens.

compesce mentem: me quoque pectoris tentavit in dulci iuventa

fervor et in celeres ïambos

misit furentem; nunc ego mitibus mutare quaero tristia, dum mihi fias recantatis amica

opprobriis animumque reddas.

CARMEN XVII.

Velox amoenum saepe Lucretilem mutat Lycaeo Faunus et igneam defendit aestatem capellis

usque meis pluviosque ventos.

10

15

20

25

impune tutum per nemus arbutos
quaerunt latentes et thyma deviae
olentis uxores mariti,

nec virides metuunt colubras,
nec Martiales Haediliae lupos,
utcunque dulci, Tyndari, fistula
valles et Usticae cubantis

levia personuere saxa.

di me tuentur, dis pietas mea
et Musa cordi est. hic tibi copia
manabit ad plenum benigno

ruris honorum opulenta cornu.

hic in reducta valle Caniculae
vitabis aestus et fide Teïa

dices laborantes in uno

Penelopen vitreamque Circen;

hic innocentis pocula Lesbi
duces sub umbra, nec Semeleïus
cum Marte confundet Thyoneus

proelia, nec metues protervum
suspecta Cyrum, ne male dispari
incontinentes iniiciat manus

et scindat haerentem coronam

crinibus immeritamque vestem.

5

ΙΟ

15

20

25

CARMEN XVIII.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem circa mite solum Tiburis et moenia Catili.

siccis omnia nam dura deus proposuit, neque

mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

quis post vina gravem militiam aut pauperiem cre pat?

5

10

quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus? at, ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero debellata, monet Sithoniis non levis Euius, cum fas atque nefas exiguo fine libidinum discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu, invitum quatiam, nec variis obsita frondibus sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui, et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem, arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.

CARMEN XIX.

Mater saeva Cupidinum Thebanaeque iubet me Semeles puer et lasciva Licentia

finitis animum reddere amoribus.

urit me Glycerae nitor
splendentis Pario marmore purius ;
urit grata protervitas

et voltus nimium lubricus adspici.
in me tota ruens Venus

Cyprum deseruit, nec patitur Scythas

et versis animosum equis

Parthum dicere nec quae nihil attinent.

15

[blocks in formation]
« ForrigeFortsett »