The synthetic Latin delectus, a first Latin construing book

Forside
Macmillan and Company, 1879 - 128 sider
 

Utvalgte sider

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 66 - Vixi : cras vel atra Nube polum Pater occupato Vel sole puro ; non tamen irritum Quodcunque retro est efficiet, neque Diffinget infectumque reddet Quod fugiens semel hora vexit. Fortuna saevo laeta negotio et Ludum insolentem ludere pertinax Transmutat incertos honores, Nunc mihi, nunc alii benigna.
Side 66 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Side 56 - Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Side 67 - Deditisne vos populumque Conlatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem ? ' 'Dedimus.'
Side 70 - ... vixi': eras vel atra nube polum Pater occupato vel sole puro; non tamen irritum, quodcumque retro est, efficiet neque diffinget infectumque reddet, quod fugiens semel hora vexit.
Side 64 - At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantes hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20 Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Side 65 - ... si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus? Pungit dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis armis, id est fortitudine, resiste;.
Side 66 - Siculae dapes dulcem elaborabunt saporem, non avium citharaeque cantus 20 somnum reducent : somnus agrestium lenis virorum non humiles domos fastidit umbrosamque ripam, non Zephyris agitata Tempe.
Side 65 - Atque, ut, in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest : sic sine doctrina animus ; ita est utraque res sine altera dehilis. Cultura autem animi philosophia est...
Side 60 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : no flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Bibliografisk informasjon