Sidebilder
PDF
ePub

IDEM LATINE REDDITUM.

Heu inimicitias quoties parit æmula forma,

Quam raro pulchræ pulchra placere potest? Sed fines ultra solitos discordia tendit, Cum flores ipsos bilis et ira movent.

II. Hortus ubi dulces præbet tacitosque recessus,

Se rapit in partes gens animosa duas; Hic sibi regales Amaryllis candida cultus, Illic purpureo vindicat ore Rosa.

III. Ira Rosam et meritis quæsita superbia tangunt,

Multaque ferventi vix cohibenda sinu, . Dum sibi fautorum ciet undique nomina vatum, Jusque suum, multo carmine fulta, probat.

IV.
Altior emicat illa, et celso vertice nutat,

Ceu flores inter non habitura parem,
Fastiditque alios, et nata videtur in usus

Imperii, sceptrum, Flora quod ipsa gerat.

Nec Dea non sensit civilis murmura rixæ,

Cui curæ est pictas pandere ruris opes.
Deliciasque suas numquam non prompta tueri,
Dum licet et locus est, ut tueatur, adest.

VI.
Et tibi forma datur procerior omnibus, inquit;

Et tibi, principibus qui solet esse, color;
Et donec vincat quædam formosior ambas,
Et tibi reginæ nomen, et esto tibi.

VII. His ubi sedatus furor est, petit utraque nymphain,

Qualem inter Veneres Anglia sola parit; Hanc penes imperium est, nihil optant amplius, hujus

Regnant in nitidis, et sine lite, genis.

THE POPLAR FIELD.

The poplars are felled, farewell to the shade, And the whispering sound of the cool colonnade; The winds play no longer and sing in the leaves, Nor Ouse on his bosom their image receives.

Twelve years have elaps’d, since I last took a view
Of my favourite field, and the bank where they grew;
And now in the grass behold they are laid,
And the tree is my seat, that once lent me a shade.

The blackbird is fled to another retreat,
Where the hazels afford him a screen from the heat,
And the scene, where his melody charm’d me before,
Resounds with his sweet-flowing ditty no more.

My fugitive years are all hasting away,
And I must ere long lie as lowly as they,
With a turf on my breast, and a stone at my head,
Ere another such grove shall arise in it's stead.

'Tis a sight to engage me, if any thing can,
To muse on the perishing pleasures of man;
Though his life be a dream, his enjoyments, I see,
Have a being less durable even than he*.

* Mr. Cowper afterward altered this last stanza in the following manner:

The change both my heart and my fancy employs,
I reflect on the frailty of man, and his joys;
Short-liv'd as we are, yet our pleasures, we see,
Have a still shorter date, and die sooner than we.

IDEM LATINE REDDITUM.

Populeg cecidit gratissima copia silvæ,
Conticuère susurri, omnisque evanuit umbra.
Nullæ jam levibus se miscent frondibus auræ,
Et nulla in fluvio ramorum ludit imago.

Hei mihi! bis senos dum luctu torqueor annos,
His cogor silvis suetoque carere recessu,
Cum serò rediens, stratasque in gramine cernens,
Insedi arboribus, sub queîs errare solebam.

Ah ubi nunc merulæ cantus ? Felicior illum.
Silva tegit, duræ nondum permissa bipenni;.
Scilicet exustos colles camposque patentes
Odit, et indignans et non rediturus abivit.

Sed qui succisas doleo succidar et ipse,
Et priùs huic parilis quàm creverit altera silva
Flebor, et, exequiis parvis donatus, habebo
Defixum lapidem tumulique cubantis acervum.

Tam subitò periisse videns tam digna manere,
Agnosco humanas sortes et tristia fata-
Sit licèt ipse brevis, volucrique simillimus umbræ,
Est homini brevior citiùsque obitura voluptas.

VOT U M.

O MATUTINI rores, auræque salubres,
O nemora, et lætä rivis felicibus herbæ,
Graminei colles, et amænæ in vallibus umbræ!
Fata modò dederint quas olim in rure paterno
Delicias, procul arte, procul formidine novi,
Quam vellem ignotus, quod mens mea semper

avebat,
Ante larem proprium placidam expectare senectam,
Tum demùm, exactis non infeliciter annis,
Sortiri tacitum lapidem, aut sub cespite condi!

« ForrigeFortsett »