Sidebilder
PDF

Linquis, et seternam fati te condis in umbram! 5
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem;
Et languere oculos vidi, et pallescere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum. 10
Visa tamen tardi demiim inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque una tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondam, fallere Soles:
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota! is
Heu msestos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctus,
Stellanti templo, sincerique setheris igne,
Unde orta es, fruere; atque 6 si secura, nec ultra
Mortalis, notos olim miserata labores
Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortfe alta de sede procellam

V. 9. "Incorruptafides, nudaque Veritas,"

Hor. Od. i. xxiv. 7. V. 11. "Rapit inclementia mortis," Virg. Georg. iii. 68.

Luke. V. 14. "Tecum etenim longos memini consumere soles,"

Pers. Sat. v. 41. Virg. Eclog. ix. 51. V. 17. " Questus ad nubila rumpit inanes," Claud, xxxv. 249. "Questu volvebat inani," Ciris. v. 401.

V. 18. "Sancta ad vos anima," Virg. JEn. xii. 648.

"Opisque haud indiga nostrae," Georg. ii. 428. V. 21. " Oh! sola infandos Trojae miserata labores!" JEn. i. 597. "Tenuisque piget cognoscere curas," Georg. i. 177.

V. 21," Si quid pietas antiqua lahores

Respicit humanos." ^En. y. 688.

Contemplere, metus, stimulosque cupidinis acres, Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum Irarum ingentem, et saevos sub pectore fluctus; Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore Fundo; quod possum, juxta lugere sepulchrum Dum juvat, et mute vana haec jactare favillse. eo

[ocr errors]

V. 24. "Et stimulos acres sub pectore vertit,"

Mn. ix. 718.

V. 29. "Tahaque illacrymans mula jace verba favilla," Propert. Eleg. ii. i. 77.

EXTRACTS.

PETRARCA PART I. SONETTO 170.
"Lasso ch' i' ardo, ed altri non mel crede;" &c.
IMITATED.*

Uror, io; veros at nemo credidet ignes:

Quin credunt omnea; dura sed illa negat, Ilia negat, soli volumus cui posse probare;

Quin videt, et visos improba dissimulat. 4 Ah, durissima mi, sed et, ah, pulcherrima rerum!

Nonne animam in misera, Cynthia, fronte vides? Omnibus illa pia est; et, si non fata vetassent,

Tam longas mentem flecteret ad lacrymas. Sed tamen has lacrymas, hunc tu, quem spreveris, ignem,

Carminaque auctori non bene culta suo, io Turba futurorum non ignorabit amantum:

Nos duo, cumque erimus parvus uterque cinis, Jamque faces, eheu! oculorum, et frigida lingua,

Has sine luce jacent, immemor illa loqui; Infelix musa seternos spirabit amores, i5

Ardebitque urna multa favilla mea.

* Great judgment is evinced in the imitation of this sonnet in elegiac Propertian verse, and the substitution of the name of Cynthia, for the Laura of Petrarch, gives it an air of originality in the Latin language, and marks that propriety which distinguishes every composition of Mr. Gray.

Mason.

Mr. Gray paid very particular attention to the Anthologia Graeca, and he enriched an interleaved edition of it (by Henry Stephens in 1566) with copious notes, with parallel passages from various authors, and with some conjectural emendations of the text. He translated, or imitated, a few of the epigrams, and as the editor thinks that the reader may not be displeased with the terse, elegant, and animated manner in which Mr. Gray transfused their spirit into the Latin language, he is presented with a specimen.

FROM THE ANTHOLOGIA GILECA.

EDIT. HEN. STEPH. 1566.
IN BACCHiE FURENTIS STATUAM.i

Credite, non viva est Msenas; non spirat imago:
Artificis rabiem miscuit aere manus.

IN ALEXANDRUM, S.KS. EFFICTUM.*

Quantum audet, Lysippe,manus tua! surgit in aere Spiritus, atque oculis bellicus ignis adest:

Spectate hos vultus, miserisque ignoscite Persis: Quid mirum, imbelles si leo sparsit oves?

IN MEDEiE IMAGINEM, NOBILE TIMOMACHI OPUS.3

En ubi Medeae varius dolor asstuat ore,

Jamque animum nati, jamque maritus, habent!

[ocr errors]

Succenset, miseret, medio exardescit amore, Dam furor inque oculo gutta minante tremit.

Cernis adhuc dubiam; quid enim? licet impia matris Colchidos, at non sit dextera Timomachi.

IN NIOBES STATU AM.4

Fecerat e viva lapidem me Jupiter; at me
Praxiteles vivam reddidit e lapide.

A NYMPH OFFERING A STATUE OF HERSELF
TO VENUS.

Te tibi, sancta, fero nudam; formosius ipsa
Cum tibi, quod ferrem, te, Dea, nil habui.

IN AMOREM DORMIENTEM.5

Docte puer vigiles mortalibus addere curas,
Anne potest in te somnus habere locum?

Laxi juxta arcus, et fax suspensa quiescit,

Dormit et in pharetra clausa sagitta sua;

Longe mater abest; longe Cythere'ia turba:
Verum ausint alii te prope ferre pedem,

Non ego ; nam metui valde, mihi, perfide, quiddam
Forsan et in somnis ue meditere mali.

* Anthol. p. 315.

4 lb. p. 332. Catullianam illam spirat mollitiem. Gray,

« ForrigeFortsett »