Sidebilder
PDF
ePub
[graphic]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SIMPKIN, MARSHALL, & co., STATIONERS' HALL COURT.

CHELTENHAM: RICHARD EDWARDS, 82, HIGH STREET.

-

1848.

SELECTIONS FOR COMPOSITION.

MONDAY, AUGUST

Into English Prose.

Quantum meum studium exstiterit dignitatis tuæ vel tuendæ, vel itiam augendæ, non dubito, quin ad te omnes tui scripserint. Non enim fuit aut mediocre, aut obscurum, aut ejusmodi, quod silentio posset præteriri. Nam & cum consulibus, & cum multis consularibus tanta contentione decertavi, quanta nunquam ante ulla in caussa : suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis: veterique nostræ necessitudini jamdiu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi. Neque mehercule unquam mihi tui aut colendi, aut ornandi voluntas defuit: sed quædam pestes hominum laude aliena dolentium, & te nonnunquam a me alienarunt, & me aliquando immutarunt tibi. Sed exstitit tempus optatum mihi magis, quam speratum, ut, florentissimis tuis rebus, mea perspici posset & memoria nostræ voluntatis & amicitiæ fides. Sum enim consecutus non modo, vt domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. Itaque & præstantissima omnium feminarum uxor tua, & eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis, actionibusque nituntur: & senatus populusque Rom. intelligit, tibi absenti nihil esse tam promtum, aut tam paratum, quam in omnibus rebus, quæ ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam. Quæ sint acta, quæque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto. De me sic existimes, ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate, aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse; fed ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse conjunctus.

« ForrigeFortsett »