Sidebilder
PDF
ePub

dies qui sit ignores? Nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse ? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? Cur non sumus praetextati? cur honorem 5 Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem contaminari passus es, pulvinaria contaminari noluisti? Aut undique religionem tolle aut usque quaque conserva. 111. Quaeris placeatne

mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi vero 10 nihil istorum placet: sed tu, qui acta Caesaris defendis, quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. Quid ad haec tandem ?-exspecto enim eloquentiam tuam: disertissimum cognovi avum tuum, 15 at te etiam apertiorem in dicendo; ille numquam nudus est contionatus, tuum hominis simplicis pectus vidimus: respondebisne ad haec aut omnino hiscere audebis? ecquid reperies ex tam longa oratione mea, cui te respondere posse confidas ? 20 XLIV. 112. Sed praeterita omittamus: hunc unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. Cur armatorum corona senatus saeptus est? cur me tui satellites cum gladiis audiunt? cur valvae Concordiae 25 non patent? cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ityraeos, cum sagittis deducis in forum? Praesidii sui causa se facere dicit. Non igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? Sed nullum est istud, 30 mihi crede, praesidium: caritate te et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis. 113. Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam

salvis nobis ! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. Etenim ista tua minime avara coniunx, quam ego sine contumelia describo, nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. Habet populus Romanus 5 ad quos gubernacula rei publicae deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum reciperavit. Habet quidem certe res publica adulescentes nobilissimos paratos defensores : 10 quam volent illi cedant otio consulentes, tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte 15 etiam repellendum. 114. Quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi, quod nemo fecerat, fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit, cum esse Romae licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, 20 M. Manlius propter suspitionem regni adpetendi sunt necati hi primum cum gladiis non in regnum adpetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum illi 25 eam gloriam consecuti sint, quae vix caelo capi posse videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror esse contemnendam.

XLV. 115. Recordare igitur illum, M. Antoni, 30 diem, quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani, confer cum hac

inmani nundinatione tua tuorumque: tum intelleges quantum inter lucrum et laudem intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi 5 verae laudis gustatum non habent. Sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo: sin propter vim, non intellegis, qui isto modo iudicia non 10 timeat, ei quid timendum sit? 116. Quod si metuis viros fortes egregiosque cives, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. Quae est autem vita dies et noctes timere a suis? nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos, 15 quam ille quosdam habuit ex iis, a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare 20 meditatus, magno labore, multis periculis quod cogitarat effecerat; muneribus, monimentis, congiariis, epulis multitudinem inperitam delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat: quid multa? attulerat iam liberae civitati partim metu, partim 25 patientia consuetudinem serviendi. XLVI. 117. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis, quae ab illo rei publicae sunt inusta, hoc tamen boni exstitit, quod didicit iam populus 30 Romanus, quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. Haec non cogitas? neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse, quam sit re

pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? An, cum illum homines non tulerint, te ferent? 118. Certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur.

10

Respice, quaeso, aliquando; quibus ortus sis, non 5 quibuscum vivas considera; mecum, uti voles: redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu videris, ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam adulescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod iam diu parturit. 119. Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc 15 negabo seni! Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam-hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest; 20 alterum, ut ita cuique eveniat, ut de re publica quisque mereatur.

PASSAGES

IN WHICH CONJECTURES HAVE BEEN ADOPTED.

(The MS. readings are those of the Cod. Vaticanus.)

Phil. II, § 3 uti te H: uit te § 5 interfectum me Madvig [Opusc. I. 207]: interfectum | § 6 maledictis Faërnus: maledicti | § 7 ex vita H: et uita || multa loca || § 8 diserte, ut Tironi et Mustelae iam esse videris H: disserte mus et laetam esse uideris praeter te Publiumque Clodium P. Richard Müller (Philologus IX. 186): praeter te p. aut clodium || § 12 M'. Glabrioni Muret: m. glabrioni || § 19 quia, cum tantam H: quia tantam § 27 Tillius Cimber Barbadorius: . T. cimber || § 28 quia sciebam Graevius: qui sciebam || § 31 Atqui haec Otto Jahn: atque haec | § 33 quom accesserint Ernesti: quo accesserint | § 35 illud fuit, ut dicebas quidem H: illud fuit tu ut dicebas quidem || § 39 ne de iocis Wesenberg: ne totis § 41 aut certe Faërnus: aut (ut pr. m.) cere || § 45 demitterere Ferrarius: dimitterere || confirmavit H: confirmauiat || §. 49 ad parentem tum Frotscher: ad parentem tuum | postea sum cultus Muret: potensesum cultus | § 50 haurire supplied by Faërnus decus Madvig [Opusc. 1. 166, II. 322]: dedecus || § 55 nobis eripuit H: bonis eripuit || belli bracketed by H, [omitted by Madvig]: || § 56 Denticulum Buecheler: denticulam || pro nihilost, ita H: pro nihilo si ita || § 68 rostra Orelli : rostran spolia || § 69 pro conclavibus popinae H: pro conclauibus popinae triclinis || illam mimam suas res H: illam suam suas res § 73 prolatast H: prolatas || § 75 an cum tu Klotz: an tutu || § 76 Galliae e qua H: galliae qua || § 77 illim Lambin:

« ForrigeFortsett »