Des Q. Horatius Flaccus Satiren

Forside
F. L. Herbig, 1859 - 479 sider
 

Hva folk mener - Skriv en omtale

Vi har ikke funnet noen omtaler på noen av de vanlige stedene.

Utvalgte sider

Andre utgaver - Vis alle

Vanlige uttrykk og setninger

Populære avsnitt

Side 52 - OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant. Sardus habebat ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, si peteret per amicitiam patris atque suam, non quicquam proficeret ; si collibuisset, ab ovo usque ad mala citaret ' io bacchae', modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
Side 366 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret.
Side 74 - ... unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus...
Side 64 - Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus
Side 90 - ... agedum pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero : neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Side 61 - Illuc praevertamur, amatorem quod amicae Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. 40 Vellcm in amicitia sic erraremus ; et isti Errori nomen virtus posuisset honestnm. At pater ut gnati sic nos debemus amici Si quod sit vitium non fastidire : strabonem Appellat paetum...
Side 82 - Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Side 244 - Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere, donee Decoqueretur olus, soliti.
Side 25 - Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Side 207 - Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.

Bibliografisk informasjon